Latin
CAPUT
Johannes Hevelius, Selenographia 405
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLII. DE LUNAE CORNICULATAE DECRE SCENTIS PHASI. Apite decimo quarto, circa phasin Lunae Lunatae, de inclinationibus cornuum Lunae diximus; cornua nempe non planè modo eodem indies inclinari, atque variari: partim ratione diversae Lunae à Sole distantiae, partim, quòd Luna non semper eâdem omni horâ observetur, partim quòd etiam continue locum respectu Eclipticae mutet. Hinc quò phases Nonagesimo viciniores delineantur, eò, ratione cornuum sunt erectiores. Apparet enim in phasibus corniculatis Lunae crescentibus, itidemque ex decrescentibus, inprimis illis quatuor postremis, cornua superiora indies à perpendiculo plus plusque recessisse. Non est autem, quòd quisquam sibi imaginetur, inclinationem cornuum tempore quocunque (licet phasis tum respectu digitorum, tum aetatis prorsus fuerit aequalis) perpetuò fore eandem; minimè certè, nisi casu eveniat, ut haec ipsa phasis, denuo in illo ipso gradu ac minuto, longitudinis latitudinisque reperiatur. Quae si verò in alio signo aliâque latitudine deprehendatur, tunc inclinatio, veluti angulus orbitae Lunae &horizontis, maximè variatur; modoque major, modò minor evadit, hoc est, modò magis, modò minùs à perpendiculo declinat: sic ut illico magna variatio inclinationis oriri possit; licet Luna in ipso eodem loco, respectu Nonagesimi, ut suprà referebam, observetur. Hac igitur occasione, jure quaeritur; cùm ex diversis rationibus; ejusmodi diversissima quotidiana, imò horaria, inclinatio Lunae cornuum existat; num etiam hujus inclinationis differentiam, quoad gradus, indicare possimus; in quantum videlicet cornua à puncto verticali stato tempore declinent? Responde mus: maximè; ut jam jam res fiet manifestior; quanquam fortassis aliis hęc res planè impossibilis videbitur; propter magnas scilicet variasque mutationes, quae sub quâlibet diversa elevatione Poli, magis magisque eveniunt. Ecez Sed ad hoc rectè expediendum magnis ambagibus opus foret, nisi ea in auxilium mihi venirent, quae capite 26. circa Plenilunia de Macularum inclinationibus dicta fuêre.