Latin
CAPUT
Johannes Hevelius, Selenographia 407
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLIII. DE ULTIMâ IN CONJUNCTIONEM PROPENDENTE PHASI. N Pleniluniorum praesentiâ capite 26. diversi generis quaedam, eaque vix, ut arbitror, injucunda fuêre excussa; inprimis autem duo haec, ut reliqua taceam: Lunam nempe nunquam minùs illuminari, quàm cùm est plena: &nunquam nec visum esse, nec videri posse, ullum perfectum Plenilunium, undique quidem lęvigatâ Peripheria terminatum. Quae tamen duo, minimè Plenilunia tantùm; verùm etiam Novilunia, si rectè applicentur, concernunt. Primùm quod atLuna nunquam tinet; sicuti Luna nunquam minore lumine perfunditur, quàm majori. illuminatur luin oppositione; ita nunquam majori illustratur lumine, quam miur, quàm in ronjunctiain conjunctione: quia eo tempore, Solis corpori videlicet lumi ne. noso majori, maximè est propinqua, praesertim, si in Apogaeo fuerit constituta; rationes capite 26. satis fusè explicavimus, quò Lectorem ablego. Alterum quòd spectat: ut nullum unquam prorsus perfeNullum nictum &undique rotundum, quoad Peripheriam datur Pleniluquam persectum invelunium; sic pariter &nullum omnino perfectum Noviluniumm tur Novilunium. reperitur: propter easdem caussas, quas capite modò citato in medium protulimus. Quando namque Luna eo usque tantùm à Sole distat (in quocunque etiam sit latere) ut partem Solis minimè tegat; tunc necessariò certa pars ejus luminosa, nobis objicitur (quia tum circuli illuminationis &visionis se se intersecant) &quidem particula de parte inferiori, Lunâ existente in Septentrione: de parte autem superiori, quando existit Australis, ante scilicet conjunctionem in latere orientalis post conjunctionem verò de parte occidentali, prout tempore Plenilunu illa limbi asperitas procreatur, de quo vide suo loco. Haec phasis Est autem praesens haec phasis ex illarum numero, cujus ναὸ αdmodum renspimodi permultis vix certè unquam est visa; cùm peradmodum citur, &qua rarò conspiciendani se praebeat, ut phasis prima ac novissima: re? siquidem tria pariter, necesse est ut hîc concurrant, si nobis in obtutum venire debeat. Et quidem primò requiritur ut phasis hujuscemodi in signis descendentibus, ac praesertim verò in Libra se offerat: secundò, ut habeat latitudinem Borealem, sitque, ut capite nono diximus, cita veloxque.