# Selenographia 41

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/41

CAPUT IV. DE OBSERVATIONIBUS PLANETARUM, praecipuè Saturni, lovis, Martis, Veneris, Mercurii & Stellarum lovialium, cùm propriis, tum alienis primariorum aliquot Astronomorum: ubi & breviter demonstratur, quinque illas novas stellas nuper à P. Antonio Mar. de Rheita animadversas, quas Vrbanoctavianas appellat, & circumjoviales esse contendit, revera non fuisse loviales, sed maximam partem novas, incognitas fixas. quispiam tempore priscorum Philosori tas semper aliquid novi phorum inventus fuisset, qui docuisset, non omnes Planetas esse rotundos, neque numero septem, sed undecim, & forsan apontatetiam plures reperiri, Martem item Venerem & Mercurium lumine suo, adinstar Lunae decrescere & accrescere, ut alia nova sideralis Scientiae inventa taceam; certè doctrina ejus, velut absurdissima & ineptissima rejecta, isque homo haud dubie simplex, rudis, & imperitus habitus fuisset. Postquam autem Tubi optici sunt adinventi, eorumque usus longè utilissimus per spectus Saturuus telescopio pri mùm ovalis.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
