Latin
CAPUT
Johannes Hevelius, Selenographia 411
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm enimvero absque figurae hujusce adminiculo, phasin aliquam paulò accuratius adumbrare, idque si praesertim minùs exercitatus conari velit, hic labor hoc opus est, quod omnes qui rei huic manum admoverint, benè fatebuntur. Neque non verò secundò, poterit quoque ad diversas alias observationes, archetypus hicce T feliciter applicari. Exempli gratiâ: ad Fixarum atque Planetarum occultationes à Lunâ descendentes, &cumprimis ad Eelipses Lunares: quanquam hae tamen nihilo minùs, imò aeque bene &accuratè, quid? quod &commodiùs, per alteram figuram Pleniluniorum generalem, hic in latere averso schematis praecedentis T exhibitam, instituuntur. Et differentia quidem utramque inter figuram istam nulla alia intercedit, nisi quòd prior omnes in Lunâ existentes Maculas, perque phases paulatim conspicuas, praesentet; haec verò posterior, faciem Lunae, Maculasque ejus sic tantùm referat, veluti tempore oppositionis illas conspicimus, &ut in Plenilunio cùm majori P, tum minori O, adumbratas vides. Hincque quoniam tempore Eclipseos hacce adminiculante figurâ, Maculae Lunares ab Astrophilis minùs peritis commodiùs inter se dignoscuntur; idcirco haec tamen prae altera illis fortean arridebit Pleniluniorum generalis figura: sed eo de infrà adhuc fusiùs dicemus, cum locus nobis iterum offeret opportunus; nunc solummodo monstrabimus quomodo figurae phasium generalis beneficio, sectiones Lunae diurnae illuminationis, totaque pariter Lunatio observari debeat: utpote ex quâ observatione, permagnum (sicuti ex sequentibus fiet perspicuum) ad nos redundare potest emolumentum. Observationes autem illae Lunationum sic, suscipi debent. Primò, necesse est, ut in promtu sit exemplar, figurae illius pri mariae, quam vidisti: ideoque aut delineare aliquam talem te oportet, secundùm figuram (quam sub finem nostrae Selenographiae invenies) huic operi planè destinatam, aut si delineationis talis laborem subterfugias (qui sanè non nisi magno taedio, temporisque non pauci impendio absolvitur, ut haud difficulter indicare possem, nisi tempori parcens, id lubenter praetermitterem) poteris, si placet, tot Icones hujus figurae primariae, aut à me ipso, aut à Bibliopolis Selenographiam vendentibus, quot opus habueris, nempe 50. 100. pauciores pluresve, tantillo quo veneunt tibi comparare pretio.