# Selenographia 414

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/414

Nisi quidem & ipse hunc observandi modum statim initio arripuissem, singulisque diebus, ac Coelo maximè sereno, per aliquot annos continuassem; profectò non tantùm figuram primariam, reliquasque phases omnes haud eousque perduxissem; verùm nec motum librationis disci, tam longitudinis quàm latitudinis, nec motum cuspidum, quadraturarum, aliarumque phasium; multò verò minùs inclinationem Macularum, Lunaeque cornuum, eousque pervestigassem; ut taceam caetera quamplurima mihi hactenus incognita, quae hujus contentionis assiduae beneficio demùm, maximâ cum voluptate, ne dicam utilitate perdidici, atque perspexi. Utinam tantùm in regionibus hisce Septentrionalibus, Coelum semper haberemus propitium, longè certè faciliùs, minoreque cum labore, hae Lunationum observationes peragerentur. Quia verò, praesertim tempore Autumnali atque Brumali, plures nubilosi, quàm sereni, ac defaecati dies se se hic offerunt; ideoque multùm tunc facessitur negotii, si Lunationem totam, cum omnibus singulisque diurnis sectionibus absolvere, atque repręsentare studemus. Nonnunquam quatuor vel plures Lunationes, cùm Lunae crescentis, tum decrescentis incipiuntur, de quibus vix unica ad finem perducitur. Jam unâ die sectionem delineare conceditur, mox secundâ vel tertiâ die, id, ratione nubilosi aëris, prohibetur. Cujusmodi Lunationes imperfectas, observavi certè permultas, quas huc referre minimè duxi pretium operae. Illas verò solummodò exhibebo, in quibus minimum major pars est deducta: quippe quòd ex his major capiatur etiam utilitas. Quod si verò in Aegypto, ubi ferè continua affulget Coeli serenitas, observationes hae susciperentur; utique plures omnino in unius anni spatio Lunationes, quàm in his regionibus intra quatuor, seu quinque annos acquirerentur; quid? quod & majora atque multo certiora investigare daretur. Caeterùm crebra etiam observationum perturbatio homines nimis quàm reddit taediosos.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
