Latin
CAPUT
Johannes Hevelius, Selenographia 415
Unproofread scanNot analysed yet
Fit namque saepissimè, quando speramus notabilem aliquam quadraturam, sive aliam quamcunque imminere phasin, ut repente praeter spem Coelum nubibus undique prorsus obveletur; sic ut hac ratione totius anni pereat spes: dum nonnullae semel in anno tantùm existunt phases. Sed, haec quidem hactenus: nunc ad observationes, quas ex Coelo ipsemet depromsi, transeo; quâ occasione omnia illa, quae vel per se obscura, vel suprà nondum satis enodata, explicabo; praeprimis autem motum librationis disci, motumque progressionum, &retrogressionum quadraturarum, magis magisque stabiliam.