# Selenographia 415

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/415
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/415

Fit namque saepissimè, quando speramus notabilem aliquam quadraturam, sive aliam quamcunque imminere phasin, ut repente praeter spem Coelum nubibus undique prorsus obveletur; sic ut hac ratione totius anni pereat spes: dum nonnullae semel in anno tantùm existunt phases. Sed, haec quidem hactenus: nunc ad observationes, quas ex Coelo ipsemet depromsi, transeo; quâ occasione omnia illa, quae vel per se obscura, vel suprà nondum satis enodata, explicabo; praeprimis autem motum librationis disci, motumque progressionum, & retrogressionum quadraturarum, magis magisque stabiliam.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
