Latin
CAPUT LXV
Johannes Hevelius, Selenographia 417
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam quadratura hujus primae Lunationis, non modò in Cancro, sed &circa limitem Austrinum fuit observata; ideoque §io admodum occasum versùs tendit, ita ut nunquam, quoad Maculas, videri possit occidentalior. Quapropter &probè haec sectio attendatur, ut &omnes phases, in quibus interstitium librationis ad Paludem Maeotidem, aeque latum, atque in hac, conspicitur. Scire enim te cupio, Benevole Lector, te tale equidem amplum spatium, in nullis phasibus Lunae crescentibus, nedum quadraturis, in 14. vel 15. annorum spatio deprehensurum; in quibus Luna videlicet simul in Cancro, simulque in limite Austrino, extabit: verùm ab anno ineunte 1660. usque ad 1663. denuo spatium illud, Lunâ versante in Cancro, aeque omnino amplum spectabitur: rursum ab anno 1664. iterum paulatim successu temporis, decrescet, quod &Anno 1647. 48. &49. eveniet. Hincque certissimum, quòd in his proximis annis, in nullis phasibus, Lunâ existente in Cancro, tale dilatatum interstitium, inter paludem Maeotidem limbumque, conspicietur, quale quidem limbus Lunae horizontalis in Cancro, in magnis meis Pleniluniorum iconismis, &aliis nonnullis phasibus commonstrat. Quam tamen ob rem, non est certè quòd adeò mireris: siquidem Luna in Cancro constituta, ante annum 1660. nunquam iterum limitem Austrinum occupabit. Quod cumprimis hanc ob caussam benè notetur, ne imposterum quando hoc spatium paululùm arctiùs videbitur, meae id incuriae imputes.