Latin
CAPUT LXVI
Johannes Hevelius, Selenographia 419
Unproofread scanNot analysed yet
Quò igitur ulteriùs quadraturarum sectiones in partem Lunae orientalem se se ingerunt, eò magis Maculae in quadrante scilicet occidentali comprimuntur; ac rursum in orientali dilatantur. Quando verò sectio quadraturę omnium cernitur occidentalissima, ut in praecedente diagrammate V, in quadraturam nempe Vernali, (quę nullo non tempore hactenus in Cancro est conspecta) tunc Maculę in quadrante occidentali, quàm unquam possunt maximè, dilatantur; contrà Maculę orientales, eò plus constringuntur. Contrarium accidit circa quadraturam Autumnalem, in Capricorno existentem, cujus sectio perpetuò omnium est orientalissima, &tum Maculae in quadrante orientali tantò magis dilatantur, quantò in quadrante occidentali comprimuntur. Hincque evenit, quòd, licet in his delineationibus, modò quadraturae majores, modò minores appareant, nihilominus tamen semper aeque sint reverâ magnae, ita, ut quartam scilicet Lunae partem omnino repraesentent: exceptâ particulâ quâdam minimâ, de quâ satis suprà diximus. 3. Praeterea vero &hoc notatu dignissimum; quòd tum sectio hujus quadraturae, tum &confinium illius, quę anno 1644 die 15 Martii tota à me delineata, casu tantùm quodam per easdem prorsus transiverit Maculas: hoc tantùm discrimine, quòd interstitium dextrum, ut &superius, die 15 Martii, haud parùm erat amplius, quàm in hac 13 Maij observatâ. Ratio evidens est, quia nempe Luna in primo gradu Cancri, atque circa limitem Austrinum tunc temporis subsistebat. 4. Sectio E, similem planè refert phasin, quàm quae 16 Martii à me fuit adumbrata; nec ulla alia inter has duas apparuit differentia, quàm quòd in hac adjectâ, spatium occidentale Maeotidis paulò arctius, ob motum disci librationis, extiterit. 5. F verò propemodum ab omni parte, simul quoad confinium, simul quoad motum librationis, phasi Lunae gibbosę crescenti, decimae quartae scilicet in ordine, omnino apparet aequalis. Unde colligitur, ejusmodi similes phases, non rarò utique evenire posse. 6. A quadraturâ usque ad Plenilunium, Maeotidis interstitium, ut &Boreale, quotidie decrevit, arctiusque extitit; quemadmodum hic quadraturae limbus, clarè commonstrat.