Latin
CAPUT XLVII
Johannes Hevelius, Selenographia 421
Unproofread scanNot analysed yet
3 grad. 20 min. latitudinis Borealis: die 19 Julii, horâ 5 min. 26 vespertinâ; atque observata horâ i0 vespertinâ. Interstitium inter Paludem Maeotidem admodum erat tenue, ut &uterque Lacus hyperboreus, qui ferè visum eludebat, prout hoc quoque ex oppositionis peripheriâ, Lunationis X deprehenditur. 1. Ex hac periodo denuo apertè ac perspicuè apparet, quâ ratione motus librationis disci augeatur, atque minuatur, &quo id fiat tempore; quòd scilicet in Capricorno interstitium dextrum sit omnium strictissimum, veluti sinistrum amplissimum: at verò in Cancro contrarium omnino conspicitur. 2. Statim à conjunctione (quia Luna existebat in Cancro) interstitium in hac Lunatione indies decrevit ad oppositionem usque: unde colligere datur, Lunam propter motum Librationis continuè retrorsum, contra signorum sequelam esse actam; quòd aliàs certè nunquam fieri poterit, nisi conjunctio pariter in Cancro, atque oppositio in Capricorno deprehendatur. Id quod hac tamen cum exceptione assevero, si imposterum quidem Luna terminos Librationis, in his modò dictis signis, perpetuo conservabit, motumque suum eo, qui hactenus in proximè elapsis annis est observatus, modo continuabit, nullas autem alias, praesertim cum Nodorum retrocessione (quòd tamen do esse minimè impossibile) passa fuerit inaequalitates, de quibus tamen omnibus tractu diuturnioris temporis, per similes continuatas Lunationum observationes, fieri poterimus certiores.