Latin
CAPUT XLVIII
Johannes Hevelius, Selenographia 423
Unproofread scanNot analysed yet
Luminarium conjunctio incidit in grad. 12 Leonis, &grad. 2 min. 22 latit. Merid. desc: die 2 Augusti, horâ 4 min. 24 post meridiem. 1. Hoc loco illud velim attendas; Lunam, secundùm seriem signorum, ab oppositione ad sectionem usque K se se circumvolvisse: quia in signis ascendentibus permansit. Unde interstitium, sinistram versus, Paludem Mareotidem inter limbumque, semper decrevit, arctiusque extitit: sic ut oppositum interstitium Maeotidis indies paulatim crescere oportuerit. 2. Nullam omnino rectam quadraturae sectionem, in hac Lunatione, dari, est perspicuum: id quod exinde verò oritur, quòd tempore verae quadraturae, nullam phasin observare potuerim. Quippe quadratura ipsa de die, &quidem circa meridiem accidebat: ita ut sectionem F tantummodo ante, §ionem G, post ipsam quadraturam delineare licuerit: quapropter necessariò utraque sectio curvata apparuit. Quod si tibi autem imagineris lineam quandam rectam inter F &G; tunc illico hinc deprehendes, quomodo haec quadraturae sectio, Maculas transiverit. 3. Universae &singulae illuminationis sectiones, in quibuscunque Lunationum figuris, summâ quidem diligentiâ sunt delineatae, per illas ipsas Maculas, in Lunâ apparentes: &tamen diurna illuminationis interstitia, modò latiora, modò compressiora videntur. Ratio est; quòd cùm Luna in perpetuo motu libratorio versetur, exinde &Macularum continua existat compressio, vel dilatatio. Etenim, quoniam hanc subitaneam mutationem Macularum, in unicam referre figuram est impossibile (quemadmodum id facilè peritiores intelligunt) utique necesse est, ut ejusmodi apparentia, atque exigua differentia, interstitiorum diurnorum, illuminationis interdum appareat. Hoc tamen quod diximus, interstitia tantùm diurna peripheriae viciniora concernit; in reliquis enim quadraturae, centroque vicinioribus, nil quicquam infert differentiae. 4. Mirari certè satis haud possumus, quòd tam mirum in modum hi tres limbi conjunctionis, quadraturae &oppositionis se se mutent, atque varient. Jam enim suprâ, Boream versus, conjunctionis limbus est omnium extimus, jam quadraturae, jam oppositionis; quod equidem ex motu Librationis disci, centrique Lunae solummodo proficiscitur. Hincque non tantùm singulis mensibus quadraturarum sectiones mutantur; sed &aliarum omnium Phasium: adeò ut perrarò (sicuti ex Lunationum periodis manifestè fit perspicuum) phasis phasi, ab omni parte, omnino sit de facie similis, atque aequalis.