Latin
CAPUT XLIX
Johannes Hevelius, Selenographia 425
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm quidem Luna, in Lunatione Z, tantùm in signis Solstitialibus hybernis permanserit; idcirco &interstitium Maeotidis parùm aut nihil se se variavit, non minùs &hi tres limbi, conjunctionis videlicet, quadraturae &oppositionis. Spatium autem quadraturę, omnium fuit arctissimum: siquidem quadra, circa initium Capricorni contigit. Eapropter eadem notatu perquàm est digna: praesertim, quia ternunus extremus orientalis progressionum, &retrogressionum quadraturarum (qualis nempe sit) ex hac sectione conspicitur: cujus generis certè quadraturam, vix unicam tantummodo in anno, circa aequinoctium nempe Autumnale deprehendes; hac tamen expressa conditione, si Coelum fuerit sudum, atque quadratura circa vesperam acciderit. Caeterùm hoc confinium C, est ut propriè dicam, terminus oppositus sectionum quadraturarum, si ad quadram, quae scilicet in Cancro, circa Aequinoctium extitit (qualem in primo Lunationis diagrammate delineavimus) referatur.