# Selenographia 427

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/427
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/427

De caetero, quia & haec quadratura, illi, primę scilicet Lunationis, planè ab omni parte respondet; hinc quoque patet, sectiones in quadrante occidentali, ferè omnino esse ratione Macularum aequales. Interea tamen illae duae sectiones peripheriae viciniores, non prorsus quidem similes esse videntur: idque ex eo oritur, quòd conjunctio primae Lunationis Lunae crescentis, atque haec oppositio Lunationis decrescentis, non planè eodem tempore, horâque contigerint. 3. Circa primam sectionem A, hoc animadvertatur, quòd omnino fuerit possibile, illam ipsam sectionem in 24 horarum spatio ad Paludem Maeotidem usque, pervenisse: Luna namque circa Arietem commorabatur, ubi interstitium illud, non admodum erat amplum; adhaec verò circa Perigaeum existebat, sic ut esset planè velox: & hinc planè sectio illa in tam brevi temporis spatio, eo usque appropinquare potuit. Ex quo sequitur, sectiones ad partem peripheriae occidentalioris, nonnunquam uno die ulteriùs, quam alio tempore duobus, promoveri: ulteriùs quidem uno die, quando oppositio seu conjunctio in Capricorno, atque in Perigaeo accidit: quum verò oppositio seu conjunctio in Cancro existit circa Apogaeum, tunc sectiones vix bidui ad Paludem Maeotidem pervenire possunt: quanquam motus librationis (Luna versante in Capricorno) qui eo tempore secundùm seriem signorum progreditur, sectiones aliquantulùm retardat: rursus paululùm iterum sectiones promoventur, Lunâ degente in Cancro; quia motus modò dictus librationis, contra signorum ordinem fertur: cùm tamen res hęc vix sit perceptibilis; itidemque circa peripheriam existat; idcirco parùm quidem id facere potest, vel ad Bul. accelerandas, vel retardandas Df. oibiroi i. sectiones. gol m annxo murimnimud oniloqqo IOd PIIIMII CAPur

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
