# Selenographia 43

Johannes Hevelius, Selenographia, JATVRNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/43

Haec relatio de stellâ Saturni multis perquàm admirabilis & vix credibilis videtur; nec ego diffiteor, quòd initiò me ab assensu sustinuerim: postquam autem longiores ac meliores tubos mihi comparavi, & per eos Saturnum inspexi, hanc jam descriptam faciem Saturni non merum somnium esse, sed magnam partem ita cerni reapse deprehendi. In nonnullis tamen partibus aliquantùm diversam ejus faciem animadverti ab ea, quam paulo ante designavi. Medium enim, idemque maximum corpus Saturni, in oblongiori formâ mihi apparuit; Brachiola quoque utriusque lateris, ex parte alia mihi visa sunt: siquidem illa inter se, cum medio corpore Saturni adeò arctè non cohaerebant, sed ubi in unum continuum Corpus coire & cohaerescere debebant, in tam acutam & exilem cuspidem desinebant, ut non percipi posset, quòd cum oblongo Saturni corpore strictè copularentur: praeterea spatium, quo Brachiola ab ipso Saturni corpore aliquo modo separabantur, per quae coeruleum coelum licebat intueri, non aequabat istam latitudinem, quàm prior figura repraesentat, sed minus erat. Insuper, quod in exprimenda verâ hujus Planetae formâ maximè dignum est animadversione, uterque arcus, tam interior, quàm exterior, brachia terminans, nequaquam sectionem circuli, ut ab Eximio Fontana annotatum; sed parabolicam, seu potiùs hyperbolicam sectionem refert; sicut ex figurâ C cognoscitur. Hanc enim veram esse Saturni faciem, longo & exquisitae operae tubo accuratè intueri, omniaque probe considerare potui, ita ut unusquisque, qui cupiditate reperiendi veri ducitur, huic indefessae observationi tutò possit fidere.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
