# Selenographia 430

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT LII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/430
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/430

48 min. latitud. Borealis. Die 10 Apr. horâ 6 vespertinâ, Animadvertenda 1. Tres illi limbi Lunationem CC terminantes, tum quoad situm, tum quoad librationis motum, illis tribus peripheriis primae Lunationis, propemodum sunt aequales: in qua extimus circulus ad quadraturam, intermedius ad conjunctionem, atque tertius ad oppositionem spectat. A conjunctione ad quadram usque, tam hujus Lunationis, quàm illius primae, interstitium Maeotidis de die in diem crevit, postea verò iterum ad Plenilunium usque decrevit: ratio est, quòd utriusque Lunationis conjunctio, quadratura & oppositio, & in iisdem propemodum signis, & ferè eodem anni tempore, observatae fuerint. 2. Inter has sectiones, nulla iterum recta linea, sive perfecta quadra occurrit: hinc evenit, sectionem C, 8 horis post veram quadraturam delineatam esse. 3. Quòd interstitium diurnum illuminationis, inter D & E latius appareat, quàm illud inter C & D, caussa haec est; quòd à Cusque ad D, tantùm in tempore 21; à D verò usque ad E, horae 26 elapsae sint. Ideoque nisi sectiones, singulis diebus eâdem praecisè horâ observentur, impossibile erit, ut omni tempore interstitia diurna, omnibus etiam aliis obstaculis remotis, proportionaliter crescere, vel decrescere possint. nulrio9il

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
