Latin
CAPUT LIV
Johannes Hevelius, Selenographia 433
Unproofread scanNot analysed yet
H. Observata in 26 grad. Tauri, in 4. grad. 58 min. Austr. latitud. die 29 Decembris, horâ 7 à meridie num. à conjunctione verò 14. diei 12 currentis. Observata in 10 grad. Geminorum, in 4. grad. 26 min. latitudinis Austr. circa Perigaeum: die 30 Decembris horâ à meridie num. à conjunctione verò 14, diei 13 currentis. Observata in 27 grad. Geminorum, in 3 grad. 31 min. latit. Austr. die 31 Decemb. horâ 9 à meridie num. à conjunctione 16, diei 14 curr. 23 ante veram quadraturam. Plenilunium observatum in 11 grad. Cancri, 2 grad. 27 min. latitudinis Austr. die 1 Januarii Anno 1646, horâ 8 vespertinâ, tempore nimirum verae oppositionis. Attende 1. Hanc Lunationis periodum, inprimis eam ob caussam maximè esse notabilem, quòd ejus conjunctio circa ipsum principium Capricorni, haud exiguam habeat latitudinem Borealem; quadratura in primo gradu Arietis; atque oppositio circa initium Cancri, in latitudine Austrinâ, fuerit deprehensa: quare &hi tres limbi, in aequali ferè distantiâ ab invicem remoti conspiciuntur. Duo extremi, quàm unquam possunt maximè distant. Limbus conjunctionis, indicat terminum minimae librationis, in latere dextro; &in sinistro, terminum maximae librationis; simulque faciem nobis offert Plenilunii Aestivi. Limbus oppositionis, propemodum terminum maximae librationis commonstrat, in latere dextro, atque in sinistro, minimae librationis; pariter &faciem Plenilunii Bruma lis hactenus conspicui nobis exhibet. 2. Motus librationis disci, à conjunctione usque ad oppositionem (quia Luna in signis descendentibus commoratur) omni tempore secundùm ordinem signorum, est progressus: exinde &interstitium Maeotidis, indies magis magisque fuit dilatatum. 3.