# Selenographia 434

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT LIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/434

Peripheria Plenilunii, tempore verae oppositionis, de parte superiori, Boream versùs, non aequabili quodam tractu, sed quodammodo flexuoso apparebat; atque primâ statim vel secundâ post ipsum Plenilunium horâ, non occasum, ad Paludem Maeotidem, verùm Corum versùs, circa Paludem Amadocam, decrescere incipiebat. Id autem potissimùm eam ob rem evenit, quòd nimirum tunc habuerit latitudinem Australem 2. graduum; ex quâ necessariò talis oritur apparentia, ut capite 26 de Pleniluniis satis superque ostendimus. Ex his igitur Lunationum observationibus, ut & omnium reliquarum phasium iconismis, abundè satis, inter alia probatum, atque demonstratum arbitror, non solùm motum quendam librationis disci in Lunâ reperiri; sed & hunc, ex nullo alio fundamento oriri, quàm ex ipso motu longitudinis, latitudinis, atque Lunae Nodorum: quare & singulis Mensibus, quemadmodum totum tanto intervallo percurrit Zodiacum, ita & motum illum librationis ex parte absolvit. Nam accedit, & hoc, quòd dum Luna circa initium Cancri praesertim propè limitem Austrinum existit, spatium inter Paludem Maeotidem limbumque occidentalem, omnium semper sit amplissimum; & modo dicta Palus, ab ipso limbo remotissima; atque Macula ex adverso, (Palus aliàs Maraeotis à me nominata) limbo tunc sit maximè vicina. Contrarium autem accidere observavi Luna in Capricorno, atque limite Boreali versante: Palus quippe Maeotidis tum limbo Lunae est vicinissima, Lacus verò Maraeotidis remotissimus: in reliquis autem signis respectu hujus diversi positus, hae Maculae, modò longiùs modò propiùs à limbo Lunae abesse conspiciuntur. Quae quidem, ut judico, de hac materiâ sufficerent: veruntamen, ut quilibet Siderum scrutator harum rerum eò reddatur certior, proposui hunc librationis motum, aliorum quoque Praeclarissimorum Virorum observationibus corroborare, praesertim illorum, quae à summae eruditionis Viro, Ismaele Bullialdo, magnoque illo sidere Gallicano Petro Gassendo nobis sunt proditae. Harum autem Bullialdus mentionem facit, in Astronomiâ Philolaicâ cap. 13. pag. 179. 180. 181. lib. III: quibus periodum librationis, quartamque inaequalitatem investigare omnibus viribus tentavit.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
