Latin
CAPUT LIV
Johannes Hevelius, Selenographia 436
Unproofread scanNot analysed yet
Gassendi observationes, optimè etiam consentiunt, si illas diligenter ad motum longitudinis, latitudinisque Lunae examinaveris; exceptis duabus vel tribus, quae paululùm vacillare mihi videntur; praesertim quae habita fuit, Anno 1638. die 20. Decembris; fortassis enim, pro Maculâ orientali, Caspia fuit annotata. Jam vero me ad observationes Bullialdi conferam; inter quas certè nulla reperitur, quę vel in minimis mihi contrariatur; sed omnes ad amussim cum meis observationibus, motuque meo libratorio conveniunt: uti quibuscunque earum examinatoribus clarissimè patebit. 7. Eodem enim annotante An. 1643. die 2. Junii, Maculae Caspiae limbus, aberat à limbo Lunae occiduo, minori quintâ parte latitudinis ipsius Maculae intervallo. Opposita &ad ortum sita Macula, distabat à limbo orientali, totâ suâ longitudine, &etiam tantillo majori interstitio. Solis &Lunae oppositio fuerat eo die duabus horis ante meridiem. Quibus verbis exprimit, Maculam caspiam (Paludem Maeotidem) limbo occiduo fuisse vicinissimam &Maculam orientalem (Lacum Maraeotidem) à limbo orientali remotissimam. Quae quidem observatio perquàm bene mecum consentit: Luna enim tum temporis in 17. grad. circiter Sagittarii, non procul à Capricorno situm habuit, &quidem circa limitem Borealem: in quâ constitutione, eadem semper talem nobis exhibet faciem; sicuti ex meis iconismis, praesertim ex limbo horizontali Capricorni, in quibusdam Pleniluniis descripto, patet. 8. Die Junii 3. horâ undecimâ, usque ad Maculae Caspiae limbum occiduum decreverat Luna. Macula orientalis in eodem situ, ac pridie apparuit. Gemma inferior, quae &turris rotundae, albae atque lucidae speciem exhibet (Mons scilicet Sinai) unde Montium longa series utrinque producitur, in superficie corporis Lunaris, valde alta erat in disco Lunae. Profectò, sic esse debuit; quia Luna in Capricorno, &limite Boreali fuit observata: in quo situ, hae omnes apparentiae, se se nobis semper offerunt. 9. Septembris die 18. hora 7. 30. min. Limbus Maculae Caspiae stringebat ferè limbum occiduum Lunae, nec antea magis propiores videram; non erat intervallum majus sext. i parte latitudinis Maculae, admodum penes latitudinem contractae, imò vix adaequabat sextam latitudinis illius partem. Quòd in hac observatione aspectus Lunae planè similis fuerit duobus antecedentibus, facilè colligitur ex eo, quòd Luna pariter circa Sagittarium, limitemque Boreum fuerit constituta. 10. Diei. Octobris, Macula orientalis propior facta erat, &coarctata magis (quàm die 27. &30. Septemb.) neque antea tam proximam limbo videram. Ratio est, quòd priùs fuerit in Ariete &Tauro, postmodum autem ad Geminos, limitemque Austrinum pervenerit: hinc quotidie Macula orientalis vicinior margini, arctiorque visa. 11. Oct. d. 24. limbus Caspiae recesserat à limbo Lunae occiduo, septem unciis la- Observat. 11. titudinis.