Latin
CAPUT LIV
Johannes Hevelius, Selenographia 438
Unproofread scanNot analysed yet
Luna namque illo tempore circa Taurum erat constituta, non procul à limite Austrino: idcirco interstitium inter Caspiae ac Lunae limbos satis fuit amplum; sed nihilominus, aliquantulùm arctius fuisse, quàm in antecedente, vel subsequente observatione, penitus mihi persvadeo. 17. Martii 13. vidi caspiam, ait à limbo remotissimam. Luna enim erat in 5. circiter gradu Geminorum, limiteque Austrino: quo tempore, tanquam circa puncta Solstitialia Aestiva, Macula praedicta, semper maximè à peripheriâ Lunae occiduâ, remota conspicitur. Ex his autem, ut &reliquis omnibus observationibus Ismaelis Bullialdi, ac P. Gassendi, plus quàm satis apparet, maximam, Maculae Caspiae, vel Paludis Maeotidis à limbo remotionem, &minimam, Maculae orientalis vel lacus Maraeotidis, circà initium Cancri, limitemque Austrinum se se nobis conspiciendam obtulisse. E contrario verò in principio Capricorni &latitudine maximâ Septentrionali, Paludem Maeotidem, semper fuisse limbo Lunae vicinissimam, lacumque Maraeotidem remotissimum: prout ex omnibus nostris phasium observationibus, ex ipso Coelo petitis, liquidò demonstravimus. Utrùm verò, modo illo jam dicto, constanter perpetuoque maxima &minima libratio in Cancro, &Capricorno perseveret; an tractu diuturnioris temporis Luna adhuc inaequalitates quasdam patiatur, vel utrùm secus se res habeat? certò sanè in praesens affirmare nequeo, hoc autem maximè possum, quòd hucusque, observationum mearum tempore, nihil aliter deprehenderim, quàm quòd continuè in illis signis, Cancro scilicet &Capricorno, limites librationis fuerint animadversi. Quamobrem totus sum in eâ opinione, limbos quidem maximae &minimae librationis, in Lunâ, respectu Macularum, nunquam variaturos; motum tamen maximae &minimae librationis, sive limites non perpetuò in iisdem signis permansuros; sed cum tempore, secundùm Nodorum retrocessionem, ex Cancro &Capricorno pedetentim exituros.