# Selenographia 439

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT LIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/439

Quod autem cum in tam brevi temporis spatio, paucorum videlicet annorum (veluti intelligentes rerum coelestium existimatores facilè concedent) minimè à nobis deprehendi potuerit; idcircosummè erit necessarium, ut omnes & singuli coelestis fornicis indefessi scrutatores, & maximâ quidem cum diligentiâ, tùm constantiâ adhibitâ, deinceps etiam attendant, num videlicet ejusmodi librationis motus, per omnia in Lunâ cum progressu temporis, persistat, nec ne; ut & ille continuis multorum annorum observationibus, naturae legibus consentaneis, & indubitatis astringatur: id quòd haud dubiè non infeliciter assequentur, si viam superiùs indicatam, per continuas Lunationum periodos tritam, fideliter sequentur. Igitur eos etiam perquàm humanissimè admonitos, & obtestatos velim, ut in hanc rem, quàm possunt maximè incumbant, & nihil intentatum relinquant, quòd plenè investigando huic Lunae librationis motui deservire non nequeat. Me quod attinet, non patiar ita somnum mihi esse charum, ut tantae rei indagatio non sit charior. Unde etiam, quae imposterum sum animadversurus, me cum Mathematicis cultoribus libenter esse communicaturum, quasi stipulatò & sanctè polliceor.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
