# Selenographia 440

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/440

Neque aliud mihi persvadere possum, quàm quod Selenographia, cùm maximè Astrophilis, prae gemniâ aliquâ charior sit futura, dum iis penè innumeras, easdemque admodum varias Lunae phases, cum admirandis illarum vicissitudinibus, quasi coràm spectandas exhibet: quâ ratione simul ad diversissimas (quibus nihil esse potest jucundius) meditationesque contemplationes, tam Physicas, quàm Mathematicas; hoc est, ad perscrutandas res nimis quàm multas in naturae theatro abstrusas, quasi manu ducuntur. Denique verò etiam omnium nostrùm mens, ex objectâ tam stupendorum operum divinorum, quae hic visuntur, specie, plus plusque excitabitur, ut ab eâ opifex creatorque ipse, à quo omnia in humani generis emolumentum, atque oblectationem sunt condita (cujus officii nos praesertim Christianos decet esse memores, quibus id in Scripturâ Sacrâ est clarè praescriptum) tantò magis suspiciatur, laudetur atque celebretur. Ne autem Lectorem quasi in limine, hic nimis morer; brevibus, at non obscurè, commonstratum ibo illicò; qui ad Astronomiam universam, (illam inquam scientiarum Reginam, à quâ ut Geographia, ita sigillatim res nautica, quid? quod & reliquę partes artesque Mathematicae universitatis lucem multam accipiunt) excolendam, hoc est, & corrigendam, atque perpoliendam permultum faciat Selenographia. Nam ut nullus dubitare potest aut debet, quin Astronomiam (qualem jam habemus) nobis pepererint corporum observationes coelestium: ita manet, omni tempore per easdem observationes esse augendam, atque ejusdem professores (si alicubi in eâ tradenda erraverint) comiter revocandos esse in viam. Uti etiam sanè non aliter comparatum est, non minùs cùm Astronomiâ, quàm cum reliquis scientiis humanis, quòd hae omnes cum illâ multum imperfectionis habeant; dum & ingenio, & aetate deficimus miseri mortales, ut nihil absoluti à nobis & undique perfecti, etiamsi conemur animosiùs, efficere queamus.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
