Latin
CAPUT LV
Johannes Hevelius, Selenographia 442
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum enim ex iis, quae suprà hinc inde dicta sunt, satis superque patet, quomodo ex datâ longitudine &latitudine Lunae, motus librationis ejus, ad certum aliquod tempus, indagari possit: ita quoque è contrario, dato librationis motu, longitudo atque latitudo Lunae, non adeò quidem exacto, sed laxiore tamen modo cognoscitur. Atque initio quidem, motus jam dictus, ex intervallo, quod inter paludem Maeotidis &Maraeotidis, nec non ex Borealis Australisque parte, Telescopii ope observatâ, hoc modo deprehenditur. Observa enim, sis diligenter, an interstitium ad paludem Maeotidem, in phasibus Lunae crescentibus, adeò sit amplum, ut duae illae oblongiusculae, Maculae occidentales, optimè sint conspicuae? namque hoc si interstitium ita appareat, evidens est argumentum, Lunam versari in Cancro. Quod si autem idem valde sit coarctatum, rectè omnino concluditur, Lunam commorari circa Capricornum. Viso autem illo spatio nec admodum amplo, nec admodum compresso, indicium est, Lunam circa Arietem, aut Libram existere. Insuper, cùm neminem facilè lateat, quem Mensem agamus, per se etiam liquet, in quo signo Sol versetur: ut non impeditum sit, inde etiam conjectare, num Luna vel Arietem, vel Libram occupet? quamvis utroque in signo illo, interstitium illud Maeotidis, aequali constet latitudine. Ex quibus itaque laxiori modo (nam examussim id fieri non posse, ultrò largior) cognosces, quando Luna in punctis versetur cardinalibus. Nunc verò item docebimus, quomodo Luna simul in reliquis signis consistens, investigari non nequeat. Eoque primùm, Lunam Tubospicilli ope instructus, cùm probè intuitus fueris, figurae phasium primariae, in gratiam observationum constructae, capitique 44. insertae, inscribe ejus limbum, liberâ manu, per easdem Maculas, in facie Lunae conspicuas, interstitiumque ad veram ejus imaginem constitue: quo facto, radio figurae primario, investiga Lunae centrum, peripheriae latitudinisque interstitii correspondens: tunc enim simul innotescet, quo in circiter signo Luna, quoad longitudinem, latitudinisque gradum, tum temporis versetur, modò tamen &Lunae partem Australem, Borealemque diligenter fueris contemplatus. Secundo verò, ex quadraturis Pleniluniisque haec Lunae latitudo longè accuratiùs cognoscitur.