Latin
CAPUT LV
Johannes Hevelius, Selenographia 444
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim, sicut jam suprà memini, dato loco Solis, beneficio Mensium semper cognito, locoque Lunae, ex motu librationis invento, datur quoque propemodum colligere, Lunae à Sole distantiam, ex simplici videlicet phasium aspectu. Cognitis verò longitudine atque latitudine Lunae, tunc quęvis futura phasium facies, ratione motus librationis, quovis tempore poterit praedici: partis nimirum Lunae Septentrionalis vel Australis, respectu amplitudinis, qualisnam poterit esse constitutio? numque spatium Maeotidis, vel Maraeotidis eo tempore amplum, vel arctum sit appariturum? perspectum non minùs item evadet, quomodo quadraturarum facies erunt comparatae, inprimisque illarum sectiones, an huc vel illuc inclinabunt? quid? quod &hujuscemodi alia permulta inde praecognoscere licebit; de quibus verò in superioribus jam satis est dictum. Caeterùm, hîc quaeritur, num etiam Lunae aetatem ex phasium magnitudine, &quantitate investigare possimus? negari quidem haud poterit, Lunam multis diversissimis mirisque motibus, prae reliquis Planetis omnibus, esse subjectam; id quod sufficienter ex capite septimo hujus Selenographiae palàm est. Hincque variae illae inaequalitates, variationesque Mensis Synodici oriuntur. Luna enim ex motu vario jam dicto, modò velox, modò tarda conspicitur, sic ut perraro, Mensis Mensi, videlicet Synodico, omnino aequalis existat: ita ut phases cujuslibet lunationis perpetuò varientur, observationibus Lunationum phasiumque clarè id attestantibus. Videbitur igitur alicui fortè prorsus impossibile, ex quantitate phasium, aetatem Lunae crescentis, vel decrescentis exquisitè posse aestimari; accedente etiam hoc, quòd spatia diurna illuminationis, quoad visum, planè inaequalia appareant; quae, quò peripheriae sunt viciniora, &à centro remotiora, eò arctiora spectantur: quò verò à limbo remotiora, centroque viciniora, eò ampliora, aestimantur. Insuper verò, ob motum Lunae librationis, qui utique idem est varius, spatia illa diurna illuminationis, phasiumque sectiones, adhuc magis magisque respectu Macularum, modò promoventur, modò retardantur, mirumque in modum variantur atque distorquentur.