# Selenographia 445

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/445

Hoc tamen ego non obstante liquidum aliquem modum facilè detegam, per quem non longe à vero (etsi enim aliquando paululum aberrabitur, nihilominus in unâ aut alterâ tantùm horâ, propter putâ dilatationem & compressionem Macularum, id futurum) colligere poteris, ad quadraturam usque, sive sit in phasibus crescentibus, sive decrescentibus, quaenam scilicet sit Lunae aetas à conjunctione, vel quot dies elapsi sint post oppositionem? quando verò quadraturae fuerint praeterlapsae, cognosces, quot dies horaeque circiter restabunt ad Plenilunium in lunatione nimirum crescente; in decrescente autem, quot dies adhuc erunt residui, ad Synodum usque luminarium? ita ut ex cujuscunque phaseos aspectu, id, quod modò diximus, omnino investigare liceat. Quando igitur haec scrutari, & quidem absque ullâ alià lon gitudinis, atque latitudinis Lunae praecognitione animus est tunc phasin illam praesentem diligenter Telescopio simul adhibito considera; (sed necesse profectò, ut Maculae tibi Lunares, motusque ejus librationis, sicuti jam saepius dixi, admodum sint familiares) adhęc verò contemplare item accuratè interstitium, in phasibus nimirum Lunae crescentis, inter limbum occidentalem, Paludemque Maeotidem conspicuum, non minùs Regionis hyperboreae latitudinem; ut scilicet postea possis in iconismo delineationis primariae, secundùm motum libratorium inventum, limbum describere, phasique competentem: quod utique haud difficulter ab exercitato perficietur. Limbo itaque phaseos sic descripto, cujus aetatem explorare lubet, summâ opera duc confinium lucis & umbrae; postmodum amplitudinem phaseos circa medium, ejusque maximam latitudinem circino investiga, per scalam nempe, sive mensuram phasium, eamque primarus delineationibus appositam, inque 100. particulas distributam. Et sic Latitudine etiam inventâ, quaere in tabulâ subjectâ, qui ei respondeat numerum. Quem si exactè invenies, confestim sanè ex latere sinistro hujus tabellae, quot dies Luna fuerit nata, à conjunctione numeratâ perspicies. Si autem latitudo phaseos ex scalâ proposita, non praecisè in hac tabellâ reperiatur, tunc parte proportionali opus erit, quâ acquisitâ deprehendes, quot horis aetate erit mage confecta Luna. Etsi (quod libenter do) ad unam alteramve horam interdum phases non sic detur astringere.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
