Latin
CAPUT LV
Johannes Hevelius, Selenographia 446
Unproofread scanNot analysed yet
Et hic est modus aetatem Lunae ante quadraturam primam investigandi; post Lunam verò dimidiatam, similiter quidem in limbi confiniique descriptione proceditur; sed loco partis Lunae illuminatae, quaere beneficio scalae, latitudinem partis obscurae &non illuminatae, quâ, tabellam adi postmodum, quaerendo numerum in latere dextroipsi competentem; utpote ex quo statim dies aetatis in sinistro cognoscuntur: dies autem quos invenies, non numerabis à conjunctione, sed scias, dies esse ad oppositionem restantes. Tum in phasibus Lunae decrescentibus usque ad quadraturam ultimam, iterum latitudinem partis Lunae obscurae, sive deficientis, sive complementi phaseos inquire; qui dies subsidio latitudinis reperti indicabunt, planè aetatem Lunae ab oppositione. Rursum post ultimam Lunae bisectionem, parte illuminatâ phaseos, dies ad conjunctionem restantes investigantur.