# Selenographia 446

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/446

Et hic est modus aetatem Lunae ante quadraturam primam investigandi; post Lunam verò dimidiatam, similiter quidem in limbi confiniique descriptione proceditur; sed loco partis Lunae illuminatae, quaere beneficio scalae, latitudinem partis obscurae & non illuminatae, quâ, tabellam adi postmodum, quaerendo numerum in latere dextroipsi competentem; utpote ex quo statim dies aetatis in sinistro cognoscuntur: dies autem quos invenies, non numerabis à conjunctione, sed scias, dies esse ad oppositionem restantes. Tum in phasibus Lunae decrescentibus usque ad quadraturam ultimam, iterum latitudinem partis Lunae obscurae, sive deficientis, sive complementi phaseos inquire; qui dies subsidio latitudinis reperti indicabunt, planè aetatem Lunae ab oppositione. Rursum post ultimam Lunae bisectionem, parte illuminatâ phaseos, dies ad conjunctionem restantes investigantur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
