# Selenographia 449

Johannes Hevelius, Selenographia, TABELLA LUNAE AETATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/449
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/449

observa diligenter diametrum alicujus stellae (hoc autem fieri vestigandi modus propooportet, Lunâ versante in viciniâ) illiusque quantitatem pronitur. bè tibi imaginare; tumque extemplò percursita Lunam universam, ejusque Maculas, num aliqua harum adsit, quae huic stellae in magnitudine (quarum certè Macularum haud exiguus reperietur numerus) comparari possit, quae observatio aliquoties deinde, majoris certitudinis gratiâ reiteretur. Quo scilicet modo Anno Aerae Christianae 1646. die 22. Aprilis, Jue rneris diamehorâ mediâ octavâ vespertinâ, proportionem diametrorum irquatasi? Jovis, Veneris & Lunae investigavi. Jovis diameter tum temporis aequabatur uni, trium Montium Moscho in Lunâ, ad Sinum Atheniensem Ponti Euxini sito. Venus verò, tertiâ ferè parte; eodem tempore, quoad diametrum existebat Jove major, sic, ut, accuratâ inspectione adhibitâ, magnitudinem quasi Montis Didymi, vel Sipyli prae se ferret. Quo quidem à me percepto, accuratè admodum perpendi figuram phasium primariam; quoties nimirum Macularum inventarum diameter, ab hac Lunari comprehenderetur. Inveni itaque diametrum Montis Dydimi esse, partem Lunae dimetientis, & diametrum Montis Moschi , circiter partem. Proinde, constitutâ diametro Lunae visibili pro tempore 30. minutorum circiter; sequitur necessariò diametrum Jovis 1. min. 2. secundis non fuisse majorem: Veneris vero diametrum 1. min. 22. secund. tantùm aequasse. Ex quibus utique vides Venerem multò esse minorem, licet in Perigaeo extiterit, quàm tribus minutis primis, ut quidem Veteres Astronomi aestimarunt. In mediâ remotione, inprimis in Apogaeo, longè verò adhuc minor reperitur. Bene enim memini, Anno 1644. cùm Venus, Quanta Vrneris diamecirca suam quadraturam esset matutina, quòd non excederet ter sirm meMontem Aetnam, cujus diameter ad Lunae diametrum, se hadiâ elungarione aTerras bet ut 1. ad 39. Provenit itaque inde, quòd data Lunae diametro 30. min. diameter Veneris tantùm sit 46. sec. Hincque etiam si in Apogaeo observandi ejus diametrum daretur occasio, longè adhuc minorem inventum iri facilè colligitur. Quâ quidem methodo, non solùm Planetarum omnium; sed & ipsarum stellarum fixarum diametros investigari posse, nullum certè apud me est dubium. Proinde minimè absonum erit, ut primùm omnium Planetarum, atque Fixarum primae magnitudinis, diametri explorentur, quò inter eas ad invicem comparatio quaedam institui possit, quantò scilicet ratione reliquarum, num dimidiâ, tertiâ vel quartâ parte &c. sint majores vel minores?

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
