Latin
JATVRNVS
Johannes Hevelius, Selenographia 45
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc figuram lovis perquàm diligenter, quoad fieri potuit, in Diagrammate antecedente, penes E volui exprimere. Propter immensam autem distantiam lovis à Terrâ, hae maculae nondum telescopiis hactenus usitatis, etiamsi praestantissima sint, internosci &à se invicem, (prout Maculae Lunae) distingui potuerunt. Interea speramus Telescopia longè perfectiora, ex sectionibus Conicis hyperbolicis in medium allatum iri, quae figuram formamque coelestium corporum adhuc apertius, illustriusque detectura sint. Iupiter 4. exiguis PlaCoeterùm, quòd haec stella IOVIS semper aliis exiguis netus circunPlanetis, qui Sidera Medicea, loviales, Circumjoviales, &Ioseptus est. vis Comites appellantur, &lovem Satellitum instar concomitantur, cincta sit, jam omnibus ferè Doctis notum est. Hos parvos circumjoviales Planetas, primus Galilaeus de Galilaeis, suo eximio Telescopio Anno 1610. detexit, sicut observationes ejus in Nuncio Sidereo publicatae, nos docent. Quin &paulò post Simon Marius hosce lovis Comites in suo Mundo loviali prolixè descripsit, &pariter ex assiduis eorum observationibus, Tabulas motuum eorundem deduxit. Et, quia horum lovialium animadversiones non minùs delectabiles, quàm utiles sunt, ideoque &ego istorum observationibus Anno 1642. 1643. 1644. &1645. creberrimè &diligenter invigilavi, ex quibus miros ac concitatos illorum motus, &inprimis arctas visuque jucundas conjunctiones, &nonnunquam eorum eclipses animadverti. Horum igitur Planetarum lovialium omnes iconisuatlovialium &si& singulas observationes aliquot figuris, servatâ ubique debita ,rum novarum ubi proportione, proposui, ut &exiguarum fixarum novarum, exter? quae circa lovem sunt visae, iconismum, sub finem hujus tractatus, loco appendicis, exhibui &adjeci. Hae observationes quotidie fuerunt continuatae, quando per serenitatem coeli licuit, ita ut unâ nocte quinquies, imò etiam sexies, quandoque has animadversiones reiteraverim: singulis etiam observationibus, suum competens verumque tempus, unà cum descriptione situs lovialines luvialisi ad investigandas locurum longitudme inserviunt. Observariones arctiorum ronjunctionum &Et lipsium CH cunisovi alium. De naturâc PIopII CHEMTOrum loris. lovialium addidi. Id quod, quantùm ego scio, post Galilaeum à nemine adhuc in tali formâ est praestitum.