# Selenographia 451

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT LVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/451

CAPUT LVI. OBSERVATIONES ECLIPSIUM LUNARIUM, atque stellarum occultationes, correctè ut fieri quàm maximè potest, instituere; cùm verò inprimis initia, fines, phasesque reliquas, tum veram phasium quantitatem, radiumque umbręterrenę nova methodo, viaque planè infallibili determinare: nec non Longitudines, hactenus planè incomperto modo investigare, Globumque Lunarem artificiose construere. UT observationes Eclipsium Lunarium, ab omnibus in universum spectatoribus exquisitè instituantur, tamque principium finisque singularum phasium, quàm illarum vera quantitas, praesertim autem umbra terrena accuratè determinetur, animus est impraesentiarum methodum eò facientem, atque eam haud vulgarem palàm facere. Nam & hujus rei infallibilis scientia, summopere requiritur; cùm tota Astronomia, Geographia, resque Nautica, veluti jam saepius diximus, iis rebus innitantur, & unicè fulciantur. Etenim, ut A Veteribus Ec lipsium ob ut veteres observationibus Eclipsium Lunarium operam dedeservationes rint assiduam, negare tamen nihil vereor; illos ullam sanè ac minis ePndatè adminicuratam Eclipsium quantitatem, aut legitimam initii finisque strari potuere determinationem, unquam nobis exhibuisse: imò, reliquorum omnium quempiam, qui ejusmodi observationes huc usque, absque Tubi adminiculo instituit; aliquid certi annotare potuisse; quod vel ad longitudines locorum inveniendas, vel ad Tabulas Geographicas corrigendas, multò minùs ad motum Lunae examinandum, aliquid solidi contulisset: id quod ex sequentibus satis superque fiet manifestum. Primò enim, ex Eclipsium continuis Lunae observationibus, ,una nulo certo certius edocti sumus, quòd earum initium nudo visu obobstrari; cuntrà tardiùs servatum, omni tempore citiùs ingruere videatur, quàm si oculumen reculo armato cernatur: quodque Eclipses, absque Tubo observaperare. videtur. tae, tardiùs finem facere appareant, quàm si Telescopio admoto eas inspicias, sic, ut differentia illa ad semidigitum, imò interdum Penumbr. quaedam, tempore Ec lipsium. veram praece dit umbram. Nudo oculo Et lipsis omini rempore minor, quamesi apparer.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
