# Selenographia 458

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT LVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/458

Exempli gratiâ; quaerendum, an Lacus videlicet hyperboreus superior, Insulaque Besbica, in lineâ occurrant perpendiculari; seu verò etiam Insula Besbica cum Insulâ Sinai; vel Mons Serrorum Insulaque Besbica, vel Lacus niger major atque Mons Aetna, vel jam dictus Lacus, cum Insulâ Corsica, vel Lacus niger minor & Insula Besbica, vel Mons Aetna, Monsque Sinai, vel Lacus niger major cum Insulâ Besbica, vel denique Mons Aetna, Insulaque Rhodus, vel hujuscemodi alia loca, quorum in Lunâ numerus ferè datur infinitus? quaeris verò, quâ ratione id tam distinctè & accuratè explorari possit, numque certae aliquae duae Maculae, in eadem lineâ rectâ sint constitutae? scias itaque, experientiâ me didicisse, quòd ab observatoribus contemplationum coelestium Telescopio administrandarum assvetis, Macularumque Lunarium probè gnaris atque peritis, id certè nullo negotio, & quidem simplici tantùm aspectu, fieri possit. Quae si autem cuipiam impossibilia videantur, circa finem hujus capitis, ubi de longitudinibus locorum quaedam insuper proferre statuimus, adhuc alium nulli non comprehensibilem, quanquam non vulgarem, nec hactenus ullo tempore cognitum modum patefaciemus. Interea, ne ab instituto nimium digrediamur, in observatione nostrâ Eclipseos pergemus, & reliqua animadversione digna restantia persequemur. 2. Proinde Maculas istas duas in eâdem perpendiculari lineâ deprehensas, fac annotes diligenter, ad illam ipsam putâ phasin, tunc temporis adumbratam. Praeterea verò, quot phases occasio permittet delineare, tot etiam par Macularum in lineâ perpendiculari constitutarum, explorare, atque cuilibet phasi suas competentes adjungere, nec non altitudinem alicujus stellae fixae, respondensque tempus, addere est necesse. Nam, ex hac perpendiculari lineâ, postmodum facili negotio, Plenilunii versatilis beneficio, verum limbi Lunae punctum, vel ejus gradum investigabis. Tandemque ex hoc gradu limbi verticali, iterum ipsam inclinationem cornuum à perpendiculo; tum cornu superioris inclinationem, à puncto lineae verticalis superiori vel inferiori, tum cornu inferioris, ab utriusque jam dicto puncto distantiam, pro lubitu, adinvenies. 3. Gradus verò limibi Lunae verticalis hoc modo exploratur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
