# Selenographia 459

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT LVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/459

Primùm, in Plenilunii versatili figurâ, filum C extende, punctum verticale versûs; si nimirum duae illae Maculae in eâdem perpendiculari inventae, centro Lunaris disci superiores fuerint: sin autem centro inferiores, filum extende punctum C oppositum, nempe Nadir, vel gradum nonagesimum inferiorem versùs: quo facto, circumrota figuram Plenilunii, usque dum hae duae Maculae cum filo extenso, lineam prorsus constituant parallelam; quod nudo oculo facilè dijudicare vales, vel si mavis, circino id cognosces. Figurâ itaque debito modo sic constitutâ, simul habebis veram faciei Lunae, Macularumque ejus inclinationem, quam eo tempore, quo phasis illa, cùm duae hae Maculae in lineâ perpendiculari observabantur, Luna exhibebat. Deinde nota exquisitè gradum filo subjacentem. Quod si enim filum C versùs est extensum, tunc ille ipse subjacens, ut modò diximus, verus & competens est Lunae gradus verticalis; contrà, si Maculae illae duae priores centro inferiores fuerint, sic ut filum, punctum C oppositum, Nadir scilicet, versùs exporrigi oportuerit, eo inquam in casu, gradus filo subjacens, non est vera Lunae inclinatio à puncto verticali Zenith, sed est gradus oppositus hujus inclinationis: sin verò à puncto Nadir illam numerare mavelis, tunc, quem quaeris, habes. Simili ratione cum omnibus Maculis sub eâdem perpendiculari se se offerentibus, tempore observatarum phasium, quarum inclinationem desideras, procedendum. 4. Arcum abscinde à chartâ, omnino similem arcui umbrae, seu phasium segmentis in figurâ primariâ paulò antè ad certas Maculas annotatis. Animadvertendum autem est, quòd omnium & singularum phasium, seu umbrae arcuum curvaturam prorsus oporteat esse eandem, si aliàs rectè, & accuratè sectiones fuerint delineatae: sin verò nonnullae à reliquis discrepent, ut fieri interdum facilè poterit, tunc illarum insiste vestigiis, Mm in 2 giis, quae numero vincunt, & inter se curvaturâ planè consentiunt.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
