# Selenographia 46

Johannes Hevelius, Selenographia, JATVRNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/46

Interim optandum esset seriò, ut ejusmodi observationes lovialium, antehac ab Astronomiae Cultoribus saepiùs fuissent institutae, & quotannis adhuc instituerentur: hoc namque pacto interdum ex conjunctionibus lovialium, praesertim lovi viciniorum, quae fiunt ex motu contrario, in diversis ac longè dissitis locis, & ex notatione temporis occultationis alterius ab alterâ (id quod ex altitudine alicujus fixae captâ, certè cognosci potest) longitudines locorum, ob velocem horum comitum lovis incessum queunt investigari, vel minimùm eorum motus examinari & corrigi. Nam licet Simon Marius jam fundamenta horum motuum jecerit, tamen ipse pag. 10. Mundi lovialis ingenuè fatetur, ipsos nondum ad suam perfectionem, ut quidem par esset, fuisse perductos. Proinde quoniam hae conjunctiones lovialium non infrequentes sunt, idcirco ex earum observationibus utilitas haud exigua in universam Sideralem Scientiam redundabit. Hinc incitatus sum, ut hasce jucundas ac notabiles conjunctiones, tam inter sese, quàm cum love saepiùs observaverim, sicut ex observationibus lovialium apparet. Nam Anno 1642. die 20. Augusti S. N. horâ 11. min. 40. ubi exigua stella B à love tegebatur: at mediâ duodecima, quod tempus 10. minutis anticipat, adhuc erat conspicua. 2. Die 17. Septemb. horâ 9. min. 46. 3. Die 20. Septemb. hor. 10. min. 44. 4. Sic & die 23. Septemb. ejusdem anni 1642. erat conjunctio vicinorum Circumjovialium, ita ut una planè alteram cooperiret. 5. Die 4. Octob. similis accidebat Conjunctio. 6. Die 26. Octob. hor. 8. min. 45. ut & die sequente, iterum erat arctissima duarum synodus. Atque ejusmodi coitus saepiùs eveniunt, quemadmodum unusquisque cultor Astronomiae poterit spectare & observando experiri. Etenim omnes quatuor interdum in unà rectâ lineâ rectà conspiciuntur; nonnunquam una & altera parvam admittit latitudinem: quandoque tres unum efficiunt triangulum: aliquando majores apparent. Caussam verò hujus diversae apparitionis paulò post edisseram.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
