# Selenographia 460

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT LVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/460
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/460

Caeterùm, arcum à chartâ ad umbrae sectiones quàm accuratissimè abscissum, transfer in Plenilunium versatile, illumque ad Macularum normam sic dirige & constitue, ut priùs situm faciemque primùm phaseos observatae Eclipseos omnino referat: postea gradum verticalem limbi hujus phaseos congruum, paulo antè inventum siste ad C punctum, nimirum Zenith; sed sedulam tamen interim des operam, ne arcus chartaceus, figurae huic versatili impositus, à loco vel tantillum dimoveatur. Quod si feceris, non solùm dilucidè & apertè phaseos inclinationem, sive umbrae cornuum à vertice numeratam, oculis subjectam habebis; sed & illam in gradibus distinctè in peripheriâ Lunae determinare nullo negotio poteris; non minùs, dicturus circa quem limbi gradum, utrumque cornu eo ipso tempore observatae phaseos fuerit constitutum: quae quidem omnia & singula, huic phasi postmodum diligentissimè debent adscribi. Quod iter, & cum caeteris phasibus, durante Eclipsi observatis, nec non cum ipso initio & fine, ineundum; si omnes earum inclinationes, & in gradibus accuratè investigare, simulque verum cornuum situm cujuscunque phaseos, ad certos limbi gradus referre, ut & gradum verticalem, quem phases observationis tempore obtinuerunt, indicare satagas. Denique isthoc pacto, nulli non astra cognoscendi cupido, non tantùm ipsas phases Eclipseos, ope Plenilunii versatilis, verùm etiam earum inclinationes omni tempore, quando placuerit, sub aspectum ponere, & quasi ad vivum repraesentare, haud magno licebit labore. 5. Quibus rebus omnibus sic inventis, inclinationes in ordinem, cum observatis phasibus, temporeque annotato, atque altitudinibus (ex quibus etiam verum tempus elicitur) redigantur. Hic fortè autem inquies, candide Lector, quorsum, in istis rebus minimis spectat, haec nimia curiositas; videris mihi, quasi nodum in scirpo quaerere? at ego respondeo tibi modò, iisdem planè verbis, quae Doctissimus VVilhelmus Schickardus in responsione ad Epistolam, de Mercurio in Sole, Gassen di pag. 37.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
