Latin
JATVRNVS
Johannes Hevelius, Selenographia 47
Unproofread scanNot analysed yet
Nam initio hic sciendum est, quòd quatuor lovis Comites, &noviter rester reperti Circumjoviales lovem, tanquam centrum suum, respiciant, eum semper concomitentur, salvo motu ipsorum proprio, sive ille sit directus, sive stationarius, sive retrogradus, ata ut circa lovem circumagantur, sicuti caeteri Planetae circa Solem. II. Deinde; quòd motus illorum sit ab occasu in ortum secundùm s. s. dum in ulteriori parte lovis moventur, &rursum, dum ad citeriorem partem feruntur ab occasu in ortum, &quod usque &usque in rectâ lineâ videantur, modò respectu lovis in ortu, modò in occasu; eò quod orbitae earum Eclipticae sint parallelae. III. Adhaec notandum, quod interdum sint parvae latitudihis, tam Borealis, quàm Australis, participes: et quidem Australis, cùm à nobis sunt proximè remoti; Borealis autem, cùm mobis sunt proximae. Id verò in maximis elongationibus à love non contingit; siquidem tunc Eclipticae parallelae incedunt. Atque hoc ipsum Simon Marius in Mundo loviali confirmat. IV. Insuper, quòd Mercurius lovialis semper majorem admittat latitudinem, quam Venus lovialis, &haec rursus majorem, quàm Iupiter lovialis, &sic consequenter: ita tamen, ut nunquam earum latitudo tanta sit, ut lovem supra vel infra timeant. V. Praeterea observandum, quòd Motus earum periodicus sit inaequalis circa lovem: quò namque ei sunt propiores, eò velociores; quò remotiores verò ab eo, &suis elongationibus sunt viciniores, eò tardiores incedunt, ita ut ferè Stationarii videantur. VI. Porrò animadvertendum, quòd remotior à love, Satur nus nimirum lovialis, nunquam à love, vel dextram vel sinistram versus, plùs deflectat, quàm 13. vel 14. min. primis, quodque ssuum integrum circulum peragret 16. dieb. 18. hor. &9. min. At verò Iupiter lovialis octo tantùm min. primis ab love digreditur, suamque periodum conficit 7. dieb. 3. hor &57. min. Tertia nempe Venus lovialis, quinque duntaxat min. primis à love recedit, &absolvit suum motum, 3. dieb. ,13. hor. &18. minut. Vltimus, Mercurius scilicet lovialis, à love solùm abit, 3. minutis primis, &suum curriculum velociter peragit, intra diem unum, 18. horas, &28. minuta, secundùm Tabulas Simonis Marii, quarum certitudinem quilibet Astronomus, meis suisque observationibus, explorare poterit. VII.