# Selenographia 471

Johannes Hevelius, Selenographia, 471. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/471

Deinceps autem instante videlicet emersionis tempore, summâ cum diligentiâ Tubospicillum adhibens, ad stellae egressum denuò attende, quâ videlicet parte limbi ea erumpat. & quo temporis articulo id accidat; quod certè accuratiùs nullo unquam deprehenditur modo, quam si iterum altitudinem alicujus fixae, nec non gradum Lunae verticalem, beneficio duarum Macularum in perpendiculo deprehensarum, investiges. Quibus quidem omnibus probè animadversis, lineam de viam indigare tralunarem. pinge rectam, per punctum occultationis & emersionis deductam, per quam statim elucebit vera translunaris via; utrùm nimirum Luna centro suo supra, an verò infra stellam incesserit, & quot minutis, ratione diametri Lunaris, à centro Lunae stella distiterit? 4. Quod si etiam scire non nolles, qualem angulum orbita Angulum Orbitae LMlae & Lunae cum Eclipticâ, eo tempore constituerit? hac viâ progre Etlipticae, ex dere. Primò, Ephemeridum adminiculo inquires, num Luna observatione rrctè deterid temporis, aut circa limites, aut circa quem Nodum verseminare. tur? & tum eo explorato, erige Plenilunium versatile, secundùm animadversum Lunae situm, hoc scilicet modo: ex illis tribus punctis superioribus, circa peripheriam illius Plenilunii versatilis annotatis, hisque signis 8, L, 8, distinctis, certum quoddam elige, loco Lunae respondens, idque ad punctum superius verticale C, figuram circumgyrando, transfer. Exinde autem accuratè admodum, beneficio scilicet alicujus regulae, observabis, quâ parte, respectu Macularum, linea perpendicularis ex puncto C, per centrum transiens, Lunam dividat: cui lineae perpendiculari, quoad Maculas, in figurâ tuâ primariâ, in quâ viam translunarem descripsisti, duc aliam, ab omni parte prorsus aequalem: per punctum iterum contactus lineae perpendicularis, atque viae translunaris, aliam describe lineam, ad angulos normales, in modò dictam perpendicularem incidentem, quae Eclipticae erit omnino parallela. Tum ex utriusque hujus lineae, viae scilicet translunaris, atque parallelae Eclipticae intersectione, vel angulo, quem utraque constituit, transportorii, sive semicirculi cujusdam in gradibus divisi adminiculo, explorabis veram quantitatem Anguli orbitae Lunaris & Eclipticae, qui nempe erat investigandus. Sed ut haec etiam evadant clariora, duas haud vulgares, atque notatu dignissimas observationes Eclipseos Paliliciià Lunâm occultationes, nec non rarissimam aliquam observationem Jovis à Lunâ tecti, (qualis profectò vix ni fallor hactenus unquam à Mathematicis debitae fuit animadversa) unà cum observationum schematismis eo tempore adhibitis, Selenographiae Studiosis haud gravatè exhibebo. Observatio Prima Eclipseos Palilicii, instituta Anno Aerae Christianae 1644. die 15. Novemb. mane

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
