# Selenographia 474

Johannes Hevelius, Selenographia, GEDANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/474

decreverat, sicuti ex sectione appositi schematis apparet) quia tamen nondum satis exactè haec minuta confecta videbantur, ideoque paulò post altitudo Procyonis in plagâ orientali, quadrante capta est. Alterâ vice altitudo Procyonis fuit Et hoc ferè fuit tempus, quo Luna pervenit ad 90. Eclipticae gradum, hora nimirum Palilicium ingressum est corpus umbrosum Lunae, circa 118. gradum limbi orient. circa Montem Audum, per Montem Neptunum, Montem Mysium, Promontorium Chadisiam, Montem Herculis; contrâ egressum est, penes gradum 292; ita ut ferè centralis, haec conjunctio Palilicii & Lunae fuerit: pertransiit enim proximè infra centrum Lunae, ad unicum tantùm minutum primum, descripsitque in hac observatione chordam Austrinam 174. gradus subtendentem; nec multum abfuit, quin totam transitu diametrum designaverit, prout ex lineâ CD dilucidè patet. Circa quam ultimam Palilicii Eclipseos observationem, hoc inprimis notandum occurrit, quòd nulla prorsus differentia, inter limbum hujus observationis, & antecedentis, fuerit animadversa; id quod tamen casu evenit: nam Luna cùm hoc, tum illo tempore, ferè eandem longitudinem & latitudinem habuit: quare cùm centrum fuerit idem, & limbum eundem fuisse oportet. Et tantùm quidem est, quantum de utriusque Eclipseos Palilicii observatione hîc annotare habuimus, ac cum omnibus lubentissimo animo communicare non noluimus.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
