# Selenographia 476

Johannes Hevelius, Selenographia, GEDANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/476

Constat ergo, Jovis lineam itineris, subtensam fuisse 175. graduum, attentâ videlicet parte inferiori, sive Australi; superiori verò, sive Boreali, 185. graduum. Non minùs verò etiam inde fit manifestum, conjunctionem hancce Jovis & Lunae, fermè centralem extitisse; quippe quòd tantùm 40. sec. sub Lunae centro, Jupiter se subduxerit: idque quod ex schemate subsequente, perquàm dilucidè videre est. Caeterùm te scire quoque velim Lector, quòd haec occultatio Jovis, non ipso tempore Plenilunii; sed secundâ demumcirciter die ab oppositione acciderit: unde Lunae discus minimè undique apparebat plenus, verùm penè ad integrum decreverat digitum, ad plagam videlicet occidentalem: veluti ex sectione istâ luminis & umbrae AA, tum à nobis delineatâ, est in propatulo. Igitur facilè adhaec intelligis, primam Jovis emersionem, non ad ipsum confinium AA, sed 2. min. 15. sec. ulteriùs occasum versùs (tantò enim intervallo, tum confinium lucis, à vero Lunae limbo, eo in loco, erat remotum) factum visamque esse. Denique cùm adjecta figura GGg2, sive facies Lunae, eandem prorsus prae se ferat inclinationem, quam eo ipso tempore emersionis, Luna obtinuit; inde utique cuilibet patet, initium ingressus, si Lunae Coelique constitutionem rectè consideres, contigisse circa Vulturnum, in distantiâ 57. graduum à puncto Nadir; emersionem verò, circa Corum, in tot itidem graduum remotione, sed à puncto Zenith. Considerato autem perpendiculo nonagesimi, initium accidit, circa 69. gradum, â puncto superiori jam dicti perpendiculi distantem; finis verò occultationis, circa 69. gradum, ab inferiori puncto ejusdem perpendiculi remotum. Postremò, quandoque denuò optima, per id temporis se se nobis Traaslus βείυε ἐνGeliαια PNP A. IYCI GED &un. 161 Die 24 Daecambn (pesp. MRIS DSS Disit. Gep nobis offerebat occasio, veram proportionem diametri Jovis, secundùm Maculas Lunares, examinandi; ideò quoque summis viribus sum annixus, ut certae alicui Maculae Jovem iterum aequarem.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
