# Selenographia 477

Johannes Hevelius, Selenographia, GEDANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/477

Lunâ itaque probè perlustratâ, inveni, eum cum nullâ omnino alia comparari posse Maculâ, quàm Monte Aetnâ; quanquam, cùm rem strictiùs attenderem, vix Jupiter adhuc Aetnae aequabatur: interim tamen diameter ejus paulò major, quàm Vallis Sinai, & minor tamen ut jam retuli, quàm vallis Aetnae, deprehendebatur. Id quod itidem circa superiorem Eclipseos observationem, Anno 1647. die 20. Januarii, animadvertimus. Ex quibus utique, haud magno labore, vera diametri Jovis quantitas, cognitâ videlicet proportione vallis Aetnae, & diametri Lunae, investigatur: quae proportio sanè se habet ut 1. ad 34. Jam, si diametrum Lunae perigaeae praesupponas esse 34. minutorum; sequitur sine contradictione Jovis diametrum tantùm unico aequari minuto primo: quod profectò optimè, cum observatione suprâ pag. 449. insertâ consentit. Si verò diametrum Lunae perigaeam minorem, cum Eximio P. Gassendo, 31 duntaxat minut. & 6. sec. statuas, diameter Jovis, vix certè 54. minut. 40. sec. constabit. Sed de his sufficiat. Nunc observationem ipsam occultati Jovis, ejusque typum, cùm in majori, tum minori formâ, adjungamus. Observatio Jovis à Lunâ tecti, instituta GEDANI An. 1646. die 24. Dec. st. n. vesp. Altitudines. I Tempus Tempus per alt, corr. suppus. Hor. Grad. min. IHor. 8 39 30 Initium emersionis. Quo tempore M. Serrorum & Ins. Corsica, sub eándem linea deprehendebantur perpendi culari. Hincque 340. grad. limbi culmnasse constar. Jupiter ranto elongabatur intervallo, à confinio luminis &umbrae, quanto M. Aet. à Sin. Salmidesso; hoc est. 6 min. Distantia Jovis à confinio, erat aequalis distantrae Insul. Besbicae a M. Riphaeis; hoc est 8. circiter minutis. Distantia Jovis à limbo lucido, aequabatur distantiae M. Aernae à confinio occident. hoc est 17: min Distantia Jovis erat tanta. quanta distantia M. Parphy4 Pedis sinist. Or. 2430 9 18 44 ritis à M. Riphaeis, tum remporis in ipso consinio sitis, id est ax. circiter minutorum. Hum upiter tantospatio à confinio, quanto abesse videbatur consinium lucidae & obscura partu, ab ei apposito limbo urientalt; hac est 31. min. OLimb. Psuper. 29 Qupiter à consinio 40. circiter min. remorebatur. Limb Pluper, Jovis MMartis Jovis sJovis Jovis I OIOTI Canis min. Canis min. Canis min. De caetero autem, si scire quispiam etiam cupiat, quodnam

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
