# Selenographia 49

Johannes Hevelius, Selenographia, JATVRNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/49

è religiosâ familiâ, Antonius Maria de Rheita, in quâdam e pistolâ, ad Clarissimum Puteanum, (cujus ante quoque memi ni) perscriptâ adseveravit, à se insuper Coloniae Agrippinae nunque novas loviales repertas & jam memoratis quatuor ad ditas fuisse: sed (quod veniâ ipsius dixero) pręcipitantia definiendi, ipsum in errorem conjecit. Quinque quippe stellas fi xas novas putavit esse quinque errones loviales: quemadmodum à Praeclarissimo P. Gassendo, in judicio de novem stellis circa lovem visis sufficienter demonstratum est. Vnicum tamen, in eo judicio, aliquis desideret quod Cl. Gassendus existimet, hasce quinque stellas esse ordinarias illas in Asterismo Aquarii, quae quoque in Globo Coelesti consignatae reperiuntur, & etiam à me inter fixas praecedentis figurae D positae & litetis C, D, E, F, G, notatae sunt. Atqui dictus Reverendus Pater Rheita inter hasce quinque jam memoratas fixas solùm C, in numerum novarum cooptavit: reliquae quatuor fuerunt, ex ordine novarum stellarum, quae nudo visu non conspiciuntur, nisi ei praestantioris notae Tubus Opticus admoveatur; sicut ex sequentibus res evadet manifestior. Itaque, quòd res non aliter sese habeat, meis observationibus harum stellularum fixarum, abundè satis confirmor, & Benevolum Lectorem planè securum reddere possum. Quandoquidem & ego citiùs eas animadverti, quàm praefatus R. Pater: die namque 28. Augusti anni 1642. & postea die 4. Septemb. eas ipsas observavi, ubi & lovem eodem in loco deprehendi, nempe in 13. gradu 20. min. Piscium, in quo ipsum quoque R. Pater, die 29. Decemb. conspexit: & rursum eum die 28. Augusti in 14. gr. 15. min. Piscium spectavi, quo illum R. P. die 4. Ianuarii anni 1643. vidit. Quâ de re nemo miretur, quod ita factum: siquidem mihi tum erât retrogradus, ipsi verò directus, procedebat autem a suâ statione & motu lecundùm successionem signorum, unde ipsum, in jam dicto loco, priùs cernere potui. Itaque, circa hoc tempus, lovem perquam diligenter Tubo consideravi, singulis noctibus serenis, eo quod observationes lovialium continuare constituissem, quibus Quinque nori Planeta reliquis 4. Iovialihus à R. P. Ant. Mar. de Rheita superadditi, non sucrunt errones, sed unui eorum fixa in Aquario; reliqui 4. novae stellae intognita. StellaVrban.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
