Latin
GEDANI
Johannes Hevelius, Selenographia 490
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur enimvero, ut alium quoque modum investigandi longitudines explicemus; qui licet, meâ opinione, priori aliquanto sit inferior, nihilominus ostensum dabo, quòd differentia Meridianorum in locis praesertim remotis, non minùs per hunc, ac per superiorem, explorari queat. Hunc verò, nobis suppeditabit inclinatio cornuum Lunarium bene attenta. Etenim, cùm &haec in phasibus crescentibus, magis magisque continuè horizontem versùs declinent; contrà in phasibus decrescentibus, plus plusque se se erigant: utique sperandum &hac viâ aliquid certi determinari posse; modo accuratè admodum, ut quidem debent, cornuum inclinationes observentur; namque in hoc totius rei cardo vertitur. Quomodo verò haec inclinationis determinatio institui debeat, jam jam edisseram. Primò enim, id satis feliciter fieri poterit, meâ sententiâ, adminiculo cujusdam Astrolabii pendentis, si ejus regula exactè, ad inclinationem utriusque cornu dirigatur: vel secundò, quod ferè idem, ope semicirculi tripodi affixi, cujus diameter, vel ejus linea, quando rectè ad cornua inclinatur; tunc illico, ex appenso perpendiculo, apparebit, quanta sit inclinatio in gradibus &minutis, cornu scilicet superioris à puncto Lunae verticali. Quae inclinatio cornuum, si unâ die aliquoties observetur (praesertim eo tempore, quo inclinatio omnium maximè existit variabilis) cum altitudine fixae alicujus, ad verum scilicet tempus eruendum; atque item aliis in Regionibus, ab observatoribus diversis; non haereo, quin sanè haud minus aliquid certi hac in parte elici possit. Imo &unicus observator, hac inclinatione aliquoties probè riteque animadversâ, atque, adminiculo Pleniluni versatilis, inquisito gradu Lunae limbi, circa id temporis verticali, temporeque rectè ex altitudine alicujus fixae annotato, ex illâ ad horizontem Uraniburgicum construendâ Tabulâ inclinationis Macularum Lunarium, longitudinem cujuslibet loci pariter hac ratione proditum ibit. Ad quas observationes viâ modò dictâ instituendas, itidem magnoperè erit opus, ut rerum Astronomicarum periti, certos dies, quibus haec peragenda sint, praescribant, constituantque.