Latin
GEDANI
Johannes Hevelius, Selenographia 495
Unproofread scanNot analysed yet
Et profectò, nisi, &tempore egeremus, &illud, quo vela hujus Selenographiae sunt contrahenda, jam appetere videretur, globum aliquem materialem, unà cum hoc ipso opere, cumque formâ jam indicatâ accuratè constructum, superadditâ etiam cùm pleniori tum planiori expositione, nihil orbi exhibere gravarer. Quod cùm autem in praesens, ob diversos, quibus destinemur, labores, fieri haud poterit, &id ipsum, &quaedam alia, multò specialiora, quae hoc loco tangere non fuit commodum, in commodiorem aliquam reservabimus occasionem. Jam vale, cùm mei, tum maximè rerum coelestium, studiosè Lector, &quem addo typum globi Lunaris intuetor, sis, aequo lumine.