# Selenographia 496

Johannes Hevelius, Selenographia, FINIS SELENOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/496

HELIOGRAPHICAS ALIQUOT ANNORUM OBSERVATIONES, ORBIS JOVIALIS POSITUM, MOTUMQUE ETHIBENS. ELENOGRAPHIA ITAQUE, CUM DEO, PENItus ad umbilicum perductâ, superest, amice Lector, ut observationes quoque Macularum Solarium, nec non Jovialium, prout suprà, capite quinto, spem fecimus, appendicis loco, in medium proferamus; ut ita quilibet, isque scientiae sidereae cupidus, ex oculari talium observationum inspectione, ac demonstratione, omnia & singula, quaecunquam, in praedicto capite, de Macularum ortu & occasu, cum Astronomico, tum Physico, illarumque diversis generibus, & ut vario, constantiâ tamen mirabili motu, aliisque huc pertinentibus rebus, prolata fuerint, eò meliùs faciliusque percipiat; tandem aliquando nobiscum statuens, (haud obstante Peripateticorum inveterato dogmate) generationem ac corruptionem, angmentationem ac diminutionem, & quidem nonnunquam sanè admirabiliter magnam, in ipsis Coeli visceribus existere: quemadmodum id ex observatis hactenus obser vandisque nunquam non periodis Macularum, Facularumque Solarium, Solis luce clariùs elucebit.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
