Latin
FINIS SELENOGRAPHIAE
Johannes Hevelius, Selenographia 500
Unproofread scanNot analysed yet
magnam, oblongam, densam, pulcherrimamque Maculam a, halone haud vulgari undique cinctam, animadverti; praeter hanc autem unicam nihil prorsus in Sole deprehensum. Die 29. &30. Oct. ob aëris turbulentiam, Maculam istam notabilem, die praecedente conspectam observare non licuit. 5. Die 31. Octobris, alterâ vice, Maculam suprà dictam, sed in formâ ampliori, duobusque nucleis densissimis praeditam, nobis videre obtigit. 6. Die I. Nov. illa ipsa Macula, tum quà figuram, tum splendorem magnitudinemque nihil planè se immutaverat. 7. Die 2. Novembris, nullus Sol affulsit. 8. Die 3. Nov. non solùm ulteriùs occasum versùs in Solis disco progressa erat; sed &magis magisque ad Aquilon. deflectebat. Die 4. Novembris, nihil quicquam adhuc mutata visa fuit. Die5. Nov. Coeliinclementia observationi fuit impedimento. II. Die 6. Nov. paululùm oblongior videbatur; tum, &circa ortum tres novae minores spectabantur, quae in sequens schenia reservantur. Die 7. Novembris, aër fuit turbidus. 13. Die 8. Novemb. exitum hujus insignis Maculae perquàm libenter observassem, sed frustrâ fuit, quia jam exiverat, sic ut nec vestigium ampliùs de eâ apparuerit in Peripheriâ. Cursum quod attinet Maculae, quantum colligere licet, fuit 12. tantummodo dierum. Praeterea, ex hoc motu satis superque liquet, viam hujus Maculae fuisse concavam, Aquilonem Borealem, &convexam Austrum occidentalem versus. Ani C EDXNT Snne aera Cfristianae MPeela. 2 2c OCt. M On Siuem