# Selenographia 503

Johannes Hevelius, Selenographia, OCTOB. NOVEME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/503
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/503

2. Die 18. duas in Solis disco Maculas deprehendimus. Illa b admodum magna & densa erat, inque ipsâ Eclipticâ versabatur, maximo ei proprii itineris spatio jam penè confecto: altera verò a, circa horizontem ortivum, supra Eclipticam, admodum existebat debilis, dilutaque. 3. Die 19. Junii, Maculas a & b non solùm ratione magnitudinis, formaeque variatas; sed & insuper novam aliam C, satis magnam densam atque conspicuam, tribus raris minoribus sti patam, in Solis meditullio jam primùm natam summâ cum admiratione, deprehendimus. Praeterea verò & ingens umbrarum facularumque cohors e, circa limbum orientalem apparuit. 4. Die 20. Macula b figuram denuo mutaverat, a verò nihil quicquam: at C mirum in modum se se variaverat. Die enim antecedente unica duntaxat magna, jam duae autem mole insignes, densissimaeque spectabantur. Faculae item & umbrae multò latiùs se se extendentes, eidem ferè loco insidebant. 5. Die 21. Macula major b, absque comitibus, ad occasum vergebat. Maculae C quotidie aliam atque aliam schemate attestante commonstrabant faciem. Modò enim majores ac densiores, modò minores debilioresque, modò plures, modò pauciores videbantur; sic, ut die 23. in unam dilutissimam iterum omnes fuerint redactae. Atque Umbrae quidem & Faculae penitus erant dissipatae; loco verò earum tres novae Maculae d, quę antea nondum erant conspectae, infra Eclipticam, Aust. versus prodierunt. 6. Die 22. major illa b occidentalis, Solem jam planè praeterierat. Macula autem a, decrescendo cursum persequebatur. Sed Maculę d numero & magnitudine auctae erant. 7 Die 23. Maculae illae qualem positum formamque obtinuerint, ex adjecto diagrammate, palàm est. 8. Die 24. h. 7. vesp. Maculas accuratè observandi non dabatur quidem occasio, sed illas tantùm videndi. a id temporis jam planè in nihilum abiverat, priusquam horizontem attigisset: C itidemampliùs non cerneba tur. Insuper, duae illae Maculae d, tum magnitudine aequales, tum longiùs ab invicem remotae cernebantur. Caeterùm & duae novę in Solis disco recenter natae, supra Eclipticam, ad Aquilonem vergentes comparuerunt, de quibus die antecedente, licet Coelo maximè annuente, ne vestigium qui dem fuit animadversum. Hincque lege quâdam certâ sequitur, Maculas hasce, Solem non fuisse ingressas; sed in eo omnino generatas. De quibus autem, ut & de Maculis d peculiare schema sequens MMà nobis exhibebitur. Viam quod spectat Macularum a, b, & C, illa, uti ex ap posito videsiconismo, intus fuit curvata, Corum scilicet versus, prout simili anni tempore nunquam non fieri solet. AniMatula magna, intrusa atque praeclaro nuc leo praedilaIn Solis meditullio 4. Matulae exOrta Maculae sormam siguramrr indies mutantes. Macula a in orbr Solis rxstincta. Aliae iterum ex inopinaro ibidem nata. Curvitas & mi linario itineris. Maculae nun solum quoad sormam.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
