Latin
OCTOB. NOVEME
Johannes Hevelius, Selenographia 504
Unproofread scanNot analysed yet
sed &numerum VMTIAIAE. Maculae in plures distractae. Macula admodum Tara ac sparsa. Aliquot MaCHlaE IH MHAEIII debilem redacta. Maculae in Faculas Accensae. Macula numero decrescebant. Mora sub Sole 9. dierum Animadversiones super V. Macularum Solarium Periodo. E Macularum d exortu, atque progressu, à die 21. Junii ad 24. ejusdem satis, ut arbitror, circa Macularum antecedentium descriptionem diximus; videamus itaque, qualisnam, in diebus consequentibus, cùm haram d, tum illarum f, fuerit constitutio? 2. Die 25. Junii, duae illae Maculae die 24. à me observatae, in 6. erant resolutae; quarum etiam aliquot sic satis erant conspicuae, idque ad literam f videre est. Maculae verò d, &majores, &remotiores ab invicem, quàm die 23. conspectae sunt. 3. Die 26. Maculas f, quà figuram, magnitudinem, numerumque mirificè variasse animadvertimus. Et una quidem illarum, quae alteri adhaerebat, satis quidem magna; sed admodum rara ac sparsa, instar debilis nebulae diluta comparuit, ita ut passim Solem splendentem per illam clarè deprehenderem. Australes d itidem numero auctae erant. 4. Die 27. nullus Sol affulsit. 5. Die 28. Maculae f, non quidem numero, sed mole videbantur increvisse. Ex quinque autem Maculis e, una tantùm adhuc erat residua. Australes reliquas quoque in duas debiliores, minoresque denegaverant. 6. Die 29. Junii Maculae f adhuc in plures se se dilataverant. Inferiores verò d, in umbras Faculasque tenuissimas defecerant, in quarum medio Macula debilissima, quae tamen visum ferè eludebat, extitit. 7. Die 30. Jun. observationi obstitit Coeli inclementia. 8. Die 1. Julij, ex Maculis f, quinque tantummodo conspeximus. At Faculae prorsus erant extinctae. 9. D. 2. Jul. de Maculis f non nisi 3. adhuc erant conspicuae. 10. Unica duntaxat Macularum f circa horizontem apparuit; reliquae tum exiverant, tum evanuerant. Quae Maculae f. dies duntaxat 9. in Sole commoratae sunt; quandoquidem die 23. Junij, nequicquam de illis fuit animadversum. 11. Die Quns ere CIrietianae. 1646. Cuus Wulis Ed sῦ ιλλ Geliμa. IVLII. T. 5EM. S IO Ym A.