# Selenographia 51

Johannes Hevelius, Selenographia, 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/51

inclinata. ex hac perspicitur, quòd speculum sit conversum, & oculus in superiori vel inferiori parte inspiciat, unde radii non directi, sicut ante, sed planè inclinati in inferiori speculo, o scilicet versus sinistram (in figurâ C) u verò dextram versus appareant, & hinc objectum conspicitur supinum. Idem fit apud D, converso instrumento, ita ut o in dextrâ parte & u in sinistrâ pręsentetur. 3. Quomodo verò fiat inversa visio, ex iconismo B non po3. In forma luversam. test esse obscurum. Etenim, quoniam inferius speculum penitus est inversum, & oculus interiori parti est applicandus, ideoque punctum objecti inferius u incidit in speculum C f & fit superius, o verò quod superius erat, inferius existit ratione oculi. Sed, quia haec sunt intellectu facilia; idcircò nolumus hîc esse prolixiores. Quando autem sufficienter in hoc capite, non tantùm de Polemoscopio, sed & de reliquis Tubis, inprimis autem de Telescopio actum est; restat, ut etiam doceatur, quomodo Telescopium siderum observationibus sit commodè adhibendum & quid hujus ope intra paucos annos fuerit in coelo detectum, de quibus omnibus in capitibus subsequentibus dicetur fusiùs.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
