# Selenographia 513-2

Johannes Hevelius, Selenographia, NOVEMERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/513-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/513-2

B GecιύenAnimadversiones super XIV. Macularum Solarium Periodo. Nquietudo aëris obstitit, quò minùs maculam hanc egregiam, magnam intensamque C, quam in imagine VV VVadumbratam vides, ante diem 25. Dec. observare potuerimus. Quae quidem formam figuramque ad exitumusque constanter conservabat, nisi quòd circa occas. paululùm oblongior esse videretur; id autem à minori visionis angulo proficiscitur. 2. An. 1644. d. 1. 11. & 13. Jan. Sol ab omni Maculam omnino nudatus apparuit. Verùmd. 22. duae iterum Maculae b, sed debiles, emersere: de quibus inferior, die sequente visum ferè fallebat 3. Die 24. duae pridie observatae b, planè disparuerant, ita ut nihil quicquam reliquum esset: contrà verò aliae tres inquadrante orientali, antea nunquam visae substitutae sunt, eâ primùm nocte genitae; quarum duae & die subsequente observatę sunt. 4. Vestigium Maculae b fuit iterum curvilineum, Austrum versùs concavum, & ad Septentrionem convexum, ut in schemate assignatum habes. Animadversiones super XV. Macularum Solarium periodo. 1. Ple 16. Febr. mihi denuo observationes instituenti, duae Maculae apparuerunt; b illa oblonga, horizonti adhuc inhaerebat, sic ut primùm in conspectum veniret; alteram autem a, jam aliquot dies perdurasse certum erat. 2. D. 17. pridie visa b, cum umbrâ suâ satis notabili, in duas Maculas erat transformata: a verò penè eandem, ad 20. usque retinebat faciem. 3. Die 18. b Mac. crescens, duas novas recenter procreatas secum ducebat. Simul verò quoque novae Bor. e & d densitate insignes, nobis obviam veniebant, quę tamen die praecedente nusquam adhuc conspiciebantur: hincque fit manifestum, hasce Maculas in hemisphaerio Solis patente fuisse primùm condensatas. 4. Die 19. Coelum non favit. At die 20. b mirificè creverat, obTit obscuriorque, ob duos nucleos spisse admodum compactos, videbatur. Itemque d unico praeclaro nucleo insignis haud parùm ratione magnitudinis, intensique coloris transmutata.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
