Latin
NOVEMERIS
Johannes Hevelius, Selenographia 514
Unproofread scanNot analysed yet
Duae verò e, in tenuissimam umbram, quatuorque Maculas commigraverunt. Porrò C in tres divilas reperi, non minùs verò &a, quanquam hoc discrimine, quòd hae ultimae, magno interstitio ab invicem dimoverentur. 5. Die 21. ex pridie observatis tribus Maculis a, unica duntaxat adhuc erat residua, eaque dilutissima: deinde verò omnes illae tres Maculae, comites scilicet b, planè penitusque abierant in nihilum: nisi quòd dicta b, eandem prorsus prae se adhuc ferret magnitudinem, splendoremque; Macula d, nihil omnino diminuta, sed ex parte debilior fuit deprehensa. Cujus certè generis Maculas, &magnas &valdè observabiles, quales b, d. atque e fuêre, perraro utique in Solis disco observare simul licet; ut de iisdem hac die visis, oppido valde mihi sim gratulatus. 6. Die 22. Februarij Coelum existebat undique nubilum. 7. Die verò 23. Maculae d &b non solùm situm; sed &formam, magnitudinemque, sicuti videre est, mutaverunt; e verò planè in umbras abiit. 8. Die 26. Maculas d &b horizonti occiduo appropinquantes, ultimùm observandi data nobis est occasio; quo tempore tamen adhuc perquam densae, &spectabiles, ratione nucleorum, fuerunt deprehensae. 9. Die 4. &5. Martij, nulla omnino Macula in Sole conspecta: at verò 24. ejusdem, tres iterum haud vulgares, circa limbum occidentalem (quae tamen in praesenti figurâ XV. confusionis scilicet evitandae gratiâ, lubenter omissae) animadvertimus. 10. Annotabis hic; Maculam b, eclipticam bis hac viâ transiisse; cursumque Macularum harumce adhuc Austrum versùs fuisse concavum, itemque Polum ejus ferè culminasse: hincque chordae, sicuti in aequilibrio, fieri nunquam non solet, ab Eclipticâ fermè aequidistant. AniXVI.