# Selenographia 52.1-4

Johannes Hevelius, Selenographia, 52.1 to 52.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/52.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/52.1

manifestum; & mihi in sequenti circulo penextimo C sit, quę ipsi est E; in tertio verò circulo mihi h, quae illi D habetur; in quarto k mihi, quae signo H à Rever. Patre est expressa; in interiori autem circulo mihi i, quae ipsi b dicitur, & quidem Medicéa vocatur, quum tamen itidem fixa fuerit, sicut paulò post evidentiùs illud monstrabo, & de stellulâ ejus G quoque nonnulla monebo. At verò si meum diagramma rectè cum R. Patris figurâ debet comparari, necesse est, ut figura ejus planè invertatur, & inferior facies fiat superior, oculusque sursum convertatur, eò quòd hae stellulae inverso ordine à R. Patre fuerint observatae, quemadmodum etiam à P. Gassendo in suo judicio de hisce stellulis fuit ostensum, & pleniùs à me quoque mox ostendetur. Quo facto, cum meo diagrammate maximam partem congruet. In eo solummodo aliqua reperitur differentia, quod mea I, ipsi in F paululùm sit altior. Verùm certò mihi persuadeo, quod hîc à vero situ earum nonnihil aberraverit, quem ex duabus observationibus non adeò accuratè deprehendere potuit, sicuti cuivis notum, qui observationum Coelestium non imperitus est. Mearum autem stellularum situm quoad longitudinem & latitudinem, summò studio ex vero loco lovis, in transitu harum stellularum, ex diametro ejus & apertura tubi conquisivi, & proinde illum rectè se se habere certus sum: non enim acquievi in unâ vel duabus, sed multò pluribus observationibus. Veteres autem loviales Planetas ex observatione P. Gassendi consignavi: unus quippe illorum non tantam habuit latitudinem, quanta fuit ei à R. Patre assignata; quâ de re plura postmodum sequentur. Sed quaeret hic forsan aliquis, qui factum, quod R. Patri hae stellulae progredi visae sint, & quidem, ut ille in suâ epistolâ asserit, ab occasu in ortum? Huic respondeo, caussam esse in promtu. 1. Quia primùm omnes hasce stellas ordine inverso annotavit, unde ipsi, ex ortu occasus factus, ita ut dicente ipso ab occasu in ortum stellam moveri, nihil aliud sit, quàm moveri ab ortu in occasum, veluti mea figura palàm ostendit. 2.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
