Latin
52.5 to 52.8
Johannes Hevelius, Selenographia 52.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quia Iupiter tum fuit directus, &ideo secundùm seriem signorum, longitudine unius gradus ab illo loco digressus est, quo die 29. Decembris substitit: hinc sibi R. P. persuadere non potuit, lovem tantillo tempore eò usque fuisse progressum, &idcirco maluit credere hasce Pseudojoviales, in tam evidenti illarum à love factâ elongatione, fuisse promotas, sicut ex appositâ figurâ elucescit. Quando namque loca stellarum ex Asterismo Aquarii &situ lovis (quem respectu earum, die 4. lanuarii Anno Chr. 1643. obtinuit) in hanc figuram 1. refero, sub ejusmodi angulo, quasi Iupiter stationarius fuisset, tunc idem motus, quem sibi R. Pater imaginatus est, prodibit: ubi nimirum H in I ex mente ipsius lex dierum spatio transiit; secundùm meam autem figuram 1, (k scilicet in o) id equidem accidisse animadverto. 3. Quòd Rev. Patri E, quem penextimum appellat, maximus omnium Pseudoplanetarum fuerit, omnino verum est: fixa namque quintae magnitudinis, à me literâ C signata, fuit: atque vero quoque verius est, aliquas harum fixarum majores antiquis lovialibus apparuisse, praesertim i inter alias. 4. Adhaec, quòd stellula F, veluti scribit, tandem evanuerit, etiam veritati est consentaneum: nam, quoniam lupiter, die 4. Ianuarii, ad eam propiùs accessit (quae revera exigua stella est) ideoque eam Iupiter suâ pręsentia &jubare texit, juxta Opticum Axioma: Majus lumen obfuscat minus: sicut ex Alhasen lib. J n. 52. pag. 19. 20. clarè perspicitur. 5. Quòd etiam in ejus figurâ, stelle E &D, in K &L moveri visae sint, refractionem in caussâ fuisse puto. Nam, quia hae stellulae tunc horizonti vicinę fuerunt, idcirco non parvę refractioni fuerunt obnoxiae. Hinc propriè loquendo, in eâdem ferè lineâ rectâ perstiterunt, quemadmodum ex motu lovis licet colligere. Ex hisce omnibus circumstantiis manifestum evadit, quòd he quinque stellulae, à R. Patre lovialium numero asscriptę, Pseudojoviales &merę fixę fuerint. At fortè nobis objiciet quispiam, illas fortassis exstitisse loviales, quę die 28. Augusti &4. Septemb. effulserunt?